De Anno et ejus Partibus.

Annus menses habet duodecim, hebdomadas duas et quinquaginta, et diem unum: dies vero trecentos sexaginta quinque, et fere sex horas: tanto enim temporis intervallo sol Zodiacum perlustrat. Quater autem sex horæ singulis quaternis annis diem constituunt: hinc annus ille intercalaris, Bissextus, vel Bissextilis dicitur.

De anni correctione, ejusque necessitate, ac Kalendario Gregoriano.

Quod dictum est, annum continere trecentos et sexaginta quinque dies, et fere sex horas, intelligendum est sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant.

Ei quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 365 contineret integras sex horas; et factum est, ut minuta, quæ ultra debitam quantitatem annis singulis tribucbantur, tractu temporis ita excreverint, ut invicem juncta constituerint dies decem: qui causam dederunt ut Æquinoctium vernum sedem suam mutaverit.

Cui malo occurrens Gregorius XIII. non solum Æquinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a qua jam a Concilio Nicseno, decem circiter diebus in anno correctionis 1582, præcedendo recesserat, quod a Concilio ad xii. Kalendas Aprilis fuerat constitutum, et xiv. Lunam Paschalem suo in loco reposuit; sed viam quoque tradidit, et rationem, qua caveretur ut in posterum et Æquinoctium vernum, et xiv. Luna Paschalis a propriis sedibus nunquam removerentur.

Ut enim Æquinoctium vernum ad xii. Kalendas Aprilis restitueretur, statuit ut dicti decem dies in mense Octobris ipsius anni 1582 eximerentur; ut post quartam diem Octobris sancto Francisco sacram, sequens dies non esset quinta, sed decima quinta Octobris. Et ita error, qui in præteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento temporis fuit correctus.

Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne ad xii. Kalendas Aprilis Æquinoctium veraum recederet, statuit idem Gregorius, Bissextum quarto quoque anno (uti mos est; continuari debere, præterquam in centesimis annis: qui quamvis Bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse voluit annum 1600, anno correctionis proximum, post eum tamen, qui deinceps consequentur, centesimi, non omnes Bissextiles essent, sed in quadringentis quibusque annis primi quinque tres centesimi sine Bissexto transigerentur; quartus vero quisque centesimus esset Bissextilis, ita ut annus 1700, 1800, 1900, Bissextiles non sint, anno vero 2000 more consueto dies Bissextus intercaletur, Februario dies 29 continente; idemque ordo intermittendi intercalandique Bissextum diem in quadringentis quibusque annis perpetuo conservaretur.

Quatuor Tempora.

Quatuor Tempora celebrantur quarta et sexta Feria, ac Sabbato post tertiam Dominicam Adventus, post primam Dominicam Quadragesimæ, post Dominicam Pentecostes, post Festum Exaltationis S. Crucis.

Nuptiæ quando celebrari non possint juxta Decretum Tridentini Concilii.

A Dominica prima Adventus usque in diem Epiphaniæ, et a Feria quarta Cinerum usque in Octavam Paschæ inclusive, sancta Synodus solemnitates Nuptiarum prohibet. In aliis vero temporibus Nuptias solemniter celebrari permittit.

De Cyclo decennovennali Aurei numeri.

Cyclus decennovennalis Aurei numeri est revolutio numeri 19 annorum ab 1 usque ad 19, qua revolutione peracta, iterum ad unitatem reditur. Verbi gratia: Anno 1577 numerus cycli decennovennalis, qui dicitur Aureus, est 1; anno sequenti 1578 est 2, et ita deinceps in sequentibus annis, uno semper amplius, usque ad 19, qui Aureus numerus cadet in annum 1595, post quem iterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596 Aureus numerus sit rursus 1, et anno 1597 sit 2, etc.

Igitur ut Aureus numerus quolibet anno proposito inveniatur, composita est sequens tabella Aureorum numerorum, cujus usus incipit ab anno correctionis 1582 inclusive, duratque in perpetuum. Ex ea enim Aureus numerus cujuslibet anni post annum 1582 reperietur hoc modo.

6.7.8.9.10.11.12.13.14.
15.16.17.18.19.1.2.3.4.5.

Anno 1582 tribuatur primus numerus tabellæ, qui est sex: secundus autem qui est 7, sequenti anno 1583, et ita deinceps in infinitum, donec ad annum, cujus Aureum numerum quæris, perveniatur, redeundo ad principium tabellæ, quotiescumque eam percurreris. Nam numerus in quem annus propositus cadit, dabit Aureum numerum quæsitum.

Modus brevis cognoscendi Aureum numerum cujusque anni.

Numero anni de quo quæris, adde unicam unitatem 1: Exempli gratia: 1833 adde 1: summam inde conflatam divide per 19; quod superest, erit Aureus numerus ipsius anni; si nihil superest, erit Aureus numerus 19.

De Epactis et Noviluniis.

Epacta nihil aliud est, quam numerus dierum quibus annus solaris communis dierum 365 annum communem lunarem dierum 354 superat; ita ut Epacta primi anni sit 11, cum hoc numero annus solaris communis lunarem annum communem excedat; atque adeo sequenti anno Novilunia contingat 11 diebus prius quam anno anno primo. Ex quo fit Epactam secundi anni esse 22; ac proprius, quam primo anno: Epactam autem tertii anni esse 3, quia si rursus 11 dies ad 22 adjiciantur, efficietur numerus 33; a quo si rejiciantur 30 dies, qui unam lunationem embolismalem constituunt, relinquentur 3, atque ita deinceps. Progrediuntur enim Epactæ omnes per continuum augmentum 11 dierum, abjectis tamen 30, quando rejici possunt. Solum quando perventum erit ad ultimam Epactam Aureo numero 19 respondentem, quæ est 29, adduntur 12, ut abjectis 30, ex composito numero 41, habeatur rursus Epacta 11, ut in principio. Quod ideo fit, ut ultima lunatio embolismica, currente Aureo numero 19, sit tantum 29 dierum. Si enim 30 dies contineret, ut aliæ sex lunationes embolismicæ, non redirent Novilunia post 19 annos solares ad eosdem dies, sed versus calcem mensium prolaberentur, contingerentque uno die tardius quam ante 19 annos. De qua re plura invenies in libro novæ rationis restituendi Kalendarii Romani. Sunt autem novemdecim Epactæ, quot et Aurei numeri, respondebantque ipsis Aureis numeris ante Kalendarii correctionem eo modo, quo in hac tabella dispositæ sunt.

Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris ante Kalendarii correctionem.

Aur. num.1.2.3.4.5.6.7.8.9.10.11.12.13.14.15.16.17.18.19.
Epactæ.xi.xxii.iii.xiv.xxv.vi.xvii.xxviii.ix.xx.i.xii.xxiii.iv.xv.xxvi.vii.xviii.xxix.

Quia vero cyclus decennovennalis Aurei numeri imperfectus est, cum Novilunia post 19 annos solares non præcise ad eadem loca redeant, ut dictum est, imperfectus etiam erit hic cyclus 19 Epactarum. Quamobrem ita emendatus est, ut in posterum loco Aurei numeri, et dictarum 19 Epactarum, utamur 30 numeris Epactalibus ab 1 usque ad 30 ordine progredientibus, quamvis ultima Epacta, sive quæ ordine est trigesima, notata numero non sit, sed signo hoc *, propterea quod nulla Epacta esse possit 30. Variis autem temporalibus ex his 30 Epactis respondent decem et novem Aureis numeris variæ decem et novem Epactæ, prout solaris anni ac lunaris æquatio exposcit: quæ quidem decem et novem Epactæ progrediuntur, ut olim per eumdem numerum 11, addunturque semper 12 illi Epactæ, quæ respondet Aureo numero 19, ut habeatur sequens Epacta respondens Aureo numero 1, ob rationem paulo ante dictam. Id quod sequens tabella perspicuum faciet, quæ continet Aureos numeros, et Epactas inter se respondentes ab anno correctionis 1582, post detractionem decem dierum, usque ad annum 1700 exclusive. Quamvis autem vulgares Epactæ mutentur in Martio, re ipsa tamen in principio anni mutandæ sunt, una cum Aureo numero, in cujus locum hæ nostræ Epactæ succedunt.

Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris ab Idibus Octobris anni correctionis 1582 (detractis prius decem diebus) usque ad annum 1700 exclusive.

Aur. num.6.7.8.9.10.11.12.13.14.15.16.17.18.19.1.2.3.4.5.
Epactæ.xxvi.vii.xviii.xxix.x.xxi.ii.xiii.xxiv.v.xvi.xxvii.viii.xix.i.xii.xxiii.iv.xv.

Itaque si Epacta quocumque anno proposito invenienda sit, quærendus est Aureus numerus illius anni in superiori ordine illius tabellæ quæ illi tempori, in quo propositus annus continetur, congruit. Mox enim sub Aureo numero in inferiori ordine tabellæ reperietur Epacta anni propositi, vel certe hoc signum *. Ubi ergo illa Epacta vel signum * in Kalendario inventum fuerit, eo die Novilunium fiet. Invenietur autem Aureus numerus vel ex antecedente canone, vel ex tabella Epactarum proposito tempori congruente, tribuendo primum Aureum numerum illius tabellæ illi anno, a quo usus tabellæ incipit, et secundum Aureum numerum sequenti anno, etc. Eodem modo reperietur Epacta sine Aureo numero, si prima Epacta tabellæ tribuatur illi anno a quo ejus usus incipit, et secunda Epacta sequenti anno, etc.

Exemplum: Anno correctionis 1582 Aureus numerus est 6, nempe primus primæ tabellæ, cujus usus incipit ab Idibus Octobris dicti anni 1582, detractis prius decem diebus. Erit ergo tunc Epacta xxvi, quæ sub Aureo numero 6 collocatur, fietque Novilunium die 27. Oct. et 26. Nov. et 25. Dec. Item anno 1583 jam correcto Aureus numerus est 7, cui in eadem tabella supposita est Epacta vii, quæ toto eo anno in Kalendario Novilunia indicabit: ut in Jan. die 24., in Febr. die 22., in Martio die 21., etc.

Alia Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris ab anno 1833 inclusive, usque ad annum 1900 exclusive.

Aur. num.10.11.12.13.14.15.16.17.18.19.1.2.3.4.5.6.7.8.9.
Epactæ.ix.xx.i.xii.xxiii.iv.xv.xxvi.vii.xviii.*.xi.xxii.iii.xiv.xxv.vi.xvii.xxviii.

Ad tollendam dubitationem de usu hujus novæ tabellæ Epactarum, ostendemus rem exemplis. Anno 1833 tribuatur Epacta ix, qua sub Aureo numero 10 collocatur; fietque Novilunium 22. Januarii, 20. Februarii, 22. Martii. Item anno 1834 tribuatur Epacta xx sub Aureo numero 11 collocata, qua toto eo anno in Kalendario Novilunia monstrabit: ut in Januario die 11., in Februario die 9., in Martio die 11. Et sic deinceps per ordinem annis progredientibus, redeundo ad principium tabella quotiescumque eam percurreris. Rursus anno 1862, Epacta non signatur numero, sed hoc signo *, quod collocatur sub Aureo numero 1, et in Kalendario toto eo anno Novilunia indicabit, nimirum in Januario die 1 et 31, in Martio (nam in Februario nullum tunc Novilunium, cum in eo signum hoc * non reperiatur) die 1 et 31, in Aprili die 29, etc.

Tabella litterarum Dominicalium ab Idibus Octobris anni correctionis 1582 detractis prius decem diebus usque ad annum 1700 exclusive.

cbA
g
fedc
b
Agfe
d
cbA
g
f
edcb
A
gfed
c
bAgf
e
d

Usus hujus tabellæ hic est: Anno correctionis 1582 post Idus Octobris (dectractis prius decem diebus) tribuatur littera e, primæ cellulæ, et sequenti anno 1583 littera b, secundæ, et anno 1584 dentur litteræ A g, tertiæ cellulæ, et sic deinceps aliis annis ordine aliæ cellulæ tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellæ, quotiescumque eam percurreris: nam cellula in quam annus propositus cadit, dummodo minor sit quam annus 1700, dabit litteram Dominicalem propositi anni. Quæ si unica occurrerit, annus erit communis; si vero duplex, Bissextilis: et tunc superior littera Dominicam diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad Festum sancti Mathiæ Apostoli: inferior autem ab hoc Festo usque ad finem anni.

Exempli gratia: Sit invenienda littera Dominicalis anno 1587. Numera ab anno 1582, quem tribue primæ litteræ c, usque ad annum 1587, tribuendo singulis cellulis singulos annos (computando geminas litteras quascumque, superiorem et inferiorem, pro una cellula), cadetque annus 1587 in litteram d, quæ sextum locum in tabella occupat. Est ergo toto eo anno littera Dominicalis d, annusque communis est, eum littera simplex occurrat. Rursus sit investiganda littera Dominicalis anno 1616. Numera ab anno 1582, ut dictum est, usque ad annum 1616, redeundo ad principium tabellæ, postquam eam percurreris, perveniesque ad duas hasce litteras c b, septimo loco positas. Est ergo annus ille Bissextilis, cum duplex littera occurrat, superiorque littera c Dominicam diem indicabit a principio anni illius usque ad Festum S. Mathiæ, inferior autem b, in reliqua parte anni.

Alia Tabella litterarum Dominicalium ab anno 1833 inclusive, usque ad annum 1900 exclusive.

fedc
b
Agfe
d
cbAg
f
ed
cb
A
gfed
c
bAgf
e
dcbA
g

Usus autem hujus tabellæ hic est. Anno 1833 tribuatur littera f primæ cellulæ, et sequenti anno 1834 littera e, et sic deinceps ceteris annis ordine aliæ cellulæ tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellæ quotiescumque eam percurreris; nam cellula in quam annus propositus cadit, dabit litteram Dominicalem propositi anni: quæ si unica occurrerit, annus erit communis: si vero duplex, Bissextilis: et tunc superior littera Dominicalem diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad Festum S. Mathiæ Apostoli, inferior autem ab hoc Festo usque ad finem anni.

De Indictione.

Indictio est revolutio 15 annorum, ab 1 usque ad 15, qua revolutione peracta, iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus hujus cycli a Januario in Bullis Pontificiis. Et quoniam Indictionum frequens usus est in Diplomatibus et Scripturis publicis, facile annum Indictionis currentem quolibet anno proposito inveniemus ex sequenti tabella, cujus usus perpetuus est; initium tamen sumit ab anno correctionis 1582.

Tabella Indictionis ab anno correctionis 1582.

10.11.12.13.14.15.1.
2.3.4.5.6.7.8.9.

Nam si anno 1582 tribuas primum numerum, qui est 10, et sequenti anno 1583 secundum numerum, qui est 11, et sic deinceps usque ad annum propositum, redeundo ad principium tabellæ, quotiescumque eam percurreris, cadet annus propositus in Indictionem quæ quæritur.

De Festis Mobilibus.

Quoniam ex decreto sacri Concilii Nicæni Pascha, ex quo reliqua Festa mobilia pendent, celebrari debet die Dominico qui proxime succedit xiv. lunæ primi mensis (is vero apud Hebræos vocatur primus mensis, cujus xiv. Luna vel cadit in diem verni Æquinoctii, quod die 21 mensis Martii contigit, vel propius ipsum sequitur), efficitur, ut si Epacta cujusvis anni inveniatur, et ab ea in Kalendario notata inter diem octavum Martii inclusive, et quintum Aprilis inclusive (hujus enim Epactæ xiv. Luna cadit vel in diem Æquinoctii verni, id est, in diem 21. Martii, vel eum propius sequitur), numerentur inclusive deorsum versus dies quatuordecim; proximus dies Dominicus diem hunc xiv. sequens (ne cum Judæis conveniamus, si forte dies xiv. Lunæ caderet in diem Dominicum) sit dies Pascha.

Exemplum: Anno 1605, Epacta est x., et littera Dominicalis b. Et quoniam invenimus Epactam x. inter diem 8. Martii et 5. Aprilis inclusive si deorsum versus numerentur 14 dies, inveniemus xiv. Lunam die 3. Aprilis, quæ est Dominica, cum e regione illius sit littera Dominicalis b. Ne igitur cum Judæis conveniamus, qui Pascha celebrant die xiv. Lunæ, sumenda est littera Dominicalis b, quæ sequitur xiv. Lunæ, sumenda est littera Dominicalis b, quæ sequitur xiv. Lunam, nempe ea quæ e regione diei 10. Aprilis collocatur: atque eo anno Pascha celebrandum erit die 10. Aprilis. Item anno 1604, Epacta est xxix., et duplex littera Dominicalis d c, cum annus ille sit Bissextilis. Si igitur ab Epacta xxix., quæ e regione diei 1. Aprilis ponitur inter diem 8. Martii et 5. Aprilis inclusive, numerentur dies 14, cadet xiv. Luna in diem 14. Aprilis. Et quia tunc currit posterior littera Dominicalis, nempe c, quæ post diem 14. Aprilis, id est, post xiv. Lunam collocata est e regione diei 18. Aprilis, celebrabitur eo anno Pascha dies 18. Aprilis.

Ceterum ut facilius omnia Festa mobilia inveniantur, compositæ sunt duæ sequentes tabulæ Paschales, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita Festa mobilia reperientur. In latere sinistro tabulæ accipiatur Epacta currens, et in linea litterarum Dominicalium sumatur littera Dominicalis currens, infra tamen Epactam currentem; ita ut si littera Dominicalis currens reperiatur e regione Epactæ currentis, assumenda sit eadem littera Dominicalis proxime inferior. Nam e regione hujus litteræ Dominicalis omnia Festa mobilia continentur.

Exemplum: Anno 1606 Epacta est xxi., et littera Dominicalis A. Si igitur in tabula antiqua sumatur littera Dominicalis A, quæ primo infra Epactam xxi. occurrit, reperietur e regione hujus litteræ Dominica Septuag. die 22. Jan., dies Cinerum 8. Febr., Pascha 26. Martii, Ascensio Domini 4. Maji, Pentecostes 14. Maji, et Festum Corporis Christi 25. Maji. Dominicæ autem inter Pentec. et Advent. eo anno erunt 28, et Adventus celebrabitur die 3. Dec; et sic de ceteris. Item anno 1605 Epacta est x., et littera Dominicalis b, quæ in tabula reperitur e regione Epactæ x. Quare sumenda est alia littera b, quæ proxime infra Epactam invenitur, e regione cujus invenies Septuagesimam die 6. Febr., diem Cinerum 23. Febr., Pascha 10. Aprilis, etc.

Notandum autem est, quod quemadmodum in anno communi, cadente littera Dominicali e regione Epactæ in tabula antiqua, sumitur eadem littera proxima infra Epactam, ut diximus: ita quoque in anno Bissextili, si alterutra duarum litterarum Dominicalium tunc currentium e regione Epactæ reperiatur, assumendæ sunt aliæ duæ similes litteræ proxime inferiores, ut Festa mobilia inveniantur.

Ex tabula vero Paschali nova ita eadem Festa mobilia reperientur. In cellula litteræ Dominicalis currentis quæratur Epacta currens. Nam e directo omnia Festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1609 in cellula litteræ Dominicalis d, tunc currentis, e regione Epactæ xxiv. quæ eodem anno currit, habetur Septuag. die 15. Febr., dies Cinerum 4. Martii, Pascha 19. Aprilis, etc.

Sed sive antiqua, sive nova tabula Paschali utamur, invenienda sunt omnia Festa mobilia in annis Bissextilibus per litteram Dominicalem posteriorem, quæ nimirum currit post Festum sancti Mathiæ Apostoli, ne scilicet ambigamus, utra duarum litterarum pro hoc, aut illo Festo indagando accipienda sit: ita tamen ut Septuagesimæ et diei Cinerum inventæ in Januario aut Februario addatur unus dies. Quod ideo fit, quia ante diem S. Mathiæ currit prior littera Dominicalis, quæ in Kalendario posteriorem semper sequitur: post Festum autem S. Mathiæ in Februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24. Februarii dicatur 25., et dies 25. dicatur 26, etc. Quod si dies Cinerum cadat in Martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit, et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris Februario sit additus. Imo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniretur recte Septuagesima in anno Bissextili currente Epacta xxiv. vel xxv., et littera Dominicali d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum fiet pro annis 4088 et 3784. Exempli gratia: Anno 2096 Bissextili, Epacta erit v. et litteræ Dominicales A g. Si igitur per posteriorem litteram, quæ est g, Festa mobilia investigentur, reperietur Septuagesima die 11. Februarii, et dies Cinerum 28. Februarii. Si autem addatur unus dies, cadet Septuagesima in diem 12. Februarii, quæ est Dominica, et dies Cinerum in diem 29. Februarii, quæ est feria iv.; Pascha autem et reliqua Festa in eos dies cadent qui in tabula expressi sunt. Item anno 4088 Bissextili, Epacta erit xxiv., et litteræ Dominicales d c. Si igitur per litteram c, quæ posterior est, inquirantur Festa mobilia, invenietur Septuag. die 21. Febr., et si addatur unus dies, cadet in diem 22. Febr., quæ est Dominica. Dies autem Cinerum cadet in diem 10. Martii: quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784 Bissextili, Epacta erit xxv. et litteræ Dominicales d c. Ergo iterum per posteriorem c reperietur Septuag. die 21. Februarii, hoc est, addita 1 die 22. Quod si per priorem litteram d in utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra Epactas xxiv. et xxv. littera d indicet Septuag. die 15. Febr., quod falsum esset, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25. Aprilis, ac proinde Septuag. die 22. Februarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Paschæ, Dominicæ retro numerentur usque ad Septuagesimam.

In priori porro tabula Paschali antiqua reformata, Epactis ad sinistram præposuimus Aureos numeros eodem ordine quo ante emendationem Kalendarii collocari solebant, ut ex iis Festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est, ut Pascha, ceteraque Festa mobilia, a Concilio Nicæno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio, ex Aureis numeris ita distributis Festa mobilia eruuntur, quo ex Epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando Festa hæc celebrata fuerint anno 1450. Quoniam eo anno Aureus numerus fuit 7, et littera Dominicalis d, si Aureus numerus 7 in sinistro latere accipiatur, et prima littera d, infra eum occurrens: reperietur e regione hujus litteræ d, Septuagesima die 1. Febr., dies Cinerum 18. Febr., Pascha die 5. Aprilis, etc.

Adventus Domini celebratur semper die Dominico, qui propinquior est Festo S. Andreæ Apost., nempe a die 27. Nov. inclusive, usque ad diem 3. Dec. inclusive; ita ut littera Dominicalis currens, quæ reperitur in Kalendario a die 27. Nov. usque ad diem 3. Dec., indicet Dominicam Adventus. Ut verbi gratia, si littera Dominicalis est g, Dominica Adventus cadet in diem 2. Dec., quia ibi est littera g in Kalendario, etc.

Ad finem tandem tabularum Paschalium apposita est tabula temporaria multorum annorum, e regione quorum omnia Festa mobilia inveniuntur; quæ quidem tabula ex tabulis Paschalibus excerpta est, ex quibus infinitæ aliæ erui possunt pro quibuscumque annis.

Tabula Paschalis Antiqua Reformata.

Aureus numerus.Cyclus Epactarum.Litteræ Dominicæ.Septuagesima.Dies Cinerum.Pascha.Ascensio.Pentecostes.Corpus Christi.Dominicæ post Pentecostes.Dominica I. Adventus.
16xxiiiJanuarii.Februarii.Martii.Aprilis.Maji.Maji.
5xxiid184223010212829 Nov.
xxie195231 Maji.11222830
13xxf2062421223281 Dec.
2xixg2172531324282
xviiiA2282641425283
10xviib23927515262727 Nov.
xvic241028616272728
18xvd251129717282729
7xive261230818292730
xiiif27133191930271 Dec.
15xiig28141 Aprilis.102031272
4xiA2915211211 Junii.273
xb30163122222627 Nov.
12ixc31174132332628
1viiid1 Febr.185142442629
viie2196152552630
9vif320716266261 Dec.
vg421817277262
17ivA522918288263
6iiib62310192992527 Nov.
iic724112030102528
14id825122131112529
3*e92613221 Junii.122530
xxixf10271423213251 Dec.
11xxviiig11281524314252
xxviiA121 Martii.1625415253
1925xxvib13217265162427 Nov.
8xxvxxivc14318276172428
d15419287182429
e16520298192430
f1762130920241 Dec.
g18722311021242
A198231 Junii.1122243
b20924212232327 Nov.
c211025313242328

Tabula Paschalis Nova Reformata.

Litteræ Dominicæ.Cyclus Epactarum.Septuagesima.Dies Cinerum.Pascha.Ascensio.Pentecostes.Corpus Christi.Dominicæ post Pentecostes.Dominica I. Adventus.
D23.18 Jan.4 Febr.22 Mart.30 Apr.10 Maji21 Maji2829 Nov.
22. 21. 20. 19. 18. 17. 16.25 Jan.11 Febr.29 Mart.7 Maji17 Maji28 Maji2729 Nov.
15. 14. 13. 12. 11. 10. 9.1 Febr.18 Febr.5 Apr.14 Maji24 Maji4 Junii2629 Nov.
8. 7. 6. 5. 4. 3. 2.8 Febr.25 Febr.12 Apr.21 Maji31 Maji11 Junii2529 Nov.
1. * 29. 28. 27. 26. xxv. 25. 24.15 Febr.4 Mart.19 Apr.28 Maji7 Junii18 Junii2429 Nov.
E23. 22.19 Jan.5 Febr.23 Mart.1 Maji11 Maji22 Maji2830 Nov.
21. 20. 19. 18. 17. 16. 15.26 Jan.12 Febr.30 Mart.8 Maji18 Maji29 Maji2730 Nov.
14. 13. 12. 11. 10. 9. 8.2 Febr.19 Febr.6 Apr.15 Maji25 Maji5 Junii2630 Nov.
7. 6. 5. 4. 3. 2. 1.9 Febr.26 Febr.13 Apr.22 Maji1 Junii12 Junii2530 Nov.
* 29. 28. 27. 26. xxv. 25. 24.16 Febr.5 Mart.20 Apr.29 Maji8 Junii19 Junii2430 Nov.
F23. 22. 21.20 Jan.6 Febr.24 Mart.2 Maji12 Maji23 Maji281 Dec.
20. 19. 18. 17. 16. 15. 14.27 Jan.13 Febr.31 Mart.9 Maji19 Maji30 Maji271 Dec.
13. 12. 11. 10. 9. 8. 7.3 Febr.20 Febr.7 Apr.16 Maji26 Maji6 Junii261 Dec.
6. 5. 4. 3. 2. 1. *10 Febr.27 Febr.14 Apr.23 Maji2 Junii13 Junii251 Dec.
29. 28. 27. 26. xxv. 25. 24.17 Febr.6 Mart.21 Apr.30 Maji9 Junii20 Junii241 Dec.
G23. 22. 21. 20.21 Jan.7 Febr.25 Mart.3 Maji13 Maji24 Maji282 Dec.
19. 18. 17. 16. 15. 14. 13.28 Jan.14 Febr.1 Apr.10 Maji20 Maji31 Maji272 Dec.
12. 11. 10. 9. 8. 7. 6.4 Febr.21 Febr.8 Apr.17 Maji27 Maji7 Junii262 Dec.
5. 4. 3. 2. 1. * 29.11 Febr.28 Febr.15 Apr.24 Maji3 Junii14 Junii252 Dec.
28. 27. 26. xxv. 25. 24.18 Febr.7 Mart.22 Apr.31 Maji10 Junii21 Junii242 Dec.
A23. 22. 21. 20. 19.22 Jan.8 Febr.26 Mart.4 Maji14 Maji25 Maji283 Dec.
18. 17. 16. 15. 14. 13. 12.29 Jan.15 Febr.2 Apr.11 Maji21 Maji1 Junii273 Dec.
11. 10. 9. 8. 7. 6. 5.5 Febr.22 Febr.9 Apr.18 Maji28 Maji8 Junii263 Dec.
4. 3. 2. 1. * 29. 28.12 Febr.1 Mart.16 Apr.25 Maji4 Junii15 Junii253 Dec.
27. 26. xxv. 25. 24.19 Febr.8 Mart.23 Apr.1 Junii11 Junii22 Junii243 Dec.
B23. 22. 21. 20. 19. 18.23 Jan.9 Febr.27 Mart.5 Maji15 Maji26 Maji2727 Nov.
17. 16. 15. 14. 13. 12. 11.30 Jan.16 Febr.3 Apr.12 Maji22 Maji2 Junii2627 Nov.
10. 9. 8. 7. 6. 5. 4.6 Febr.23 Febr.10 Apr.19 Maji29 Maji9 Junii2527 Nov.
3. 2. 1. * 29. 28. 27.13 Febr.2 Mart.17 Apr.26 Maji5 Junii16 Junii2427 Nov.
26. xxv. 25. 24.20 Febr.9 Mart.24 Apr.2 Junii12 Junii23 Junii2327 Nov.
C23. 22. 21. 20. 19. 18. 17.24 Jan.10 Febr.28 Mart.6 Maji16 Maji27 Maji2728 Nov.
16. 15. 14. 13. 12. 11. 10.31 Jan.17 Febr.4 Apr.13 Maji23 Maji3 Junii2628 Nov.
9. 8. 7. 6. 5. 4. 3.7 Febr.24 Febr.11 Apr.20 Maji30 Maji10 Junii2528 Nov.
2. 1. * 29. 28. 27. 26. xxv.14 Febr.3 Mart.18 Apr.27 Maji6 Junii17 Junii2428 Nov.
25. 24.21 Febr.10 Mart.25 Apr.3 Junii13 Junii24 Junii2328 Nov.