Officium quotidie fit aut Duplex, aut Semiduplex, aut Simplex.
Officium fit Duplex in diebus a Feria quinta in Cœna Domini usque ad Feriam tertiam Paschæ inclusive, in Dominica in Albis, in Ascensione Domini, in Dominica Pentecostes, et duobus diebus sequentibus: in Festo Trinitatis, Corporis Christi, et Dedicationis propriæ Ecclesiæ: in Festis, quibus in Kalendario apponitur hæc vox Duplex: in die octava Festi habentis octavam: in festo Patroni unius vel plurium alicujus loci, vel Titularis Ecclesiæ; et in Festis Sanctorum, qui apud quasdam Ecclesias, Religiones, vel Congregationes consueverunt solemniter celebrari, cum Officiis propriis a Sede Apostolica approbatis, aut ex ejusdem Sedis auctoritate receptis, vel recipiendis (servata tamen forma hujus Breviarii) alioquin de Communi, etiam si prædicta Festa in hoc Kalendario non sint descripta. Præterea Officium fit Duplex pro Defunctis in Commemoratione omnium fidelium Defunctorum, et in die obitus, seu depositionis Defuncti, ut in eodem Officio dicitur, circa finem Breviarii.
Festum duplex celebratur aut de eodem fit commemoratio, eo die quo cadit, nisi illud contingat transferri, ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum.
Habet primas et secundas Vesperas integras, nisi cum alio simili concurrat, ut dicetur in Rubrica de concurrentia Officii, et totum Officium fit de Duplici, incipiendo a primis Vesperis, usque ad Completorium sequentis diei inclusive: nisi aliter in propriis locis assignetur. Officium autem Defunctorum habet tantum primas Vesperas, Matutinum et Laudes, ut circa finem Breviarii ponitur.
In utrisque Vesperis, Matutino et Laudibus tantum, non autem in aliis Horis, duplicantur Antiphonæ, id est, integræ dicuntur in principio et in fine Psalmorum.
Ad Matutinum regularitur dicuntur tres Nocturni, cum novem Psalmis, et totidem Lectionibus, hoc est, in unoquoque Nocturno tres Psalmi, et tres Lectiones, præterquam in Paschate Resurrectionis et Pentecostes cum duobus sequentibus diebus, in quibus dicitur unum tantum Nocturnum cum tribus Psalmis, et totidem Lectionibus, ut ibidem ponitur.
Preces ad Primam et Completorium et Suffragia de Sancta Maria, Sancto Joseph, Apostolis et Pace, ad Vesperas et Laudes non dicuntur in Officio Duplici, ut etiam in propriis eorum Rubricis dicetur.
Quomodo sit ordinandum Officium Duplex in Vesperis, Matutino et ceteris Horis: similiter et de Antiphonis, Responsoriis, Versibus, Capitulis et aliis in eo dicendis, habentur interius de singulis propriæ Rubricæ.
Officium fit Semiduplex diebus Dominicis (excepta Dominica in Albis, in qua fit Duplex): et diebus infra Octavas: item in Festis, quibus in Kalendario ponitur hæc vox, Semiduplex, et in Festis propriis quorumdam locorum, seu Congregationum, quæ solemnius apud illas, quam Simplicia, consueverunt celebrari.
De Festo Semiduplici fit eo die quo cadit, aut de illo ponitur Commemoratio, ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum.
Habet totum Officium integrum, sicut Duplex, sed non duplicantur Antiphonæ.
Ad Matutinum dicuntur tres Nocturni, præterquam infra Octavas Paschæ et Pentecostes, in quibus dicitur unum Nocturnum cum tribus Psalmis et totidem Lectionibus. Et regulariter quando dicuntur tres Nocturni, dicuntur novem Psalmi et totidem Lectiones; exceptis iis Dominicis, in quibus fit Officium ut in Psalterio, quæ habent xviii Psalmos, ut ibi.
Quomodo sit ordinandum Officium Semiduplex tam in Festis, quam in Dominicis et infra Octavas, item et de Antiphonis, Versibus, Responsoriis et hujusmodi aliis, et quando in Semiduplici dicantur Preces ad Primam et Completorium, et Suffragia de Sanctis ad Vesperas et Laudes, habentur inferius de singulis propriæ Rubricæ.
Officium fit Simplex in diebus ferialibus, quando occurrit fieri de Feria: item in Festis, quibus in Kalendario non apponitur hæc vox, Duplex, vel Semiduplex, vel de Octava: item quando fit de beata Maria in Sabbato, ut in ejus Rubrica dicetur.
De Festo Simplici fit eo die quo cadit; nisi eodem die occurrat fieri Officium novem Lectionum, vel de sancta Maria in Sabbato, vel de aliquibus Feriis, quibus Festum Simplex cedit, ut dicetur in Rubricis de Feriis et de Commemorationibus.
Habet tantum primas Vesperas, in quibus dicuntur Psalmi Feriales, et a Capitulo fit de Festo, nisi cum eo concurrat Officium novem Lectionum, quia tunc de eo fit sola commemoratio, ut dicetur in Rubrica de concurrentia Officii: et ejus Officium terminatur ad Nonam, et nihil amplius fit de eo, nec commemoratio.
Ad Matutinum post Invitatorium et Hymnum de Festo, dicitur unum tantum Nocturnum cum duodecim Psalmis, ut in Psalterio, secundum Feriam quæ occurrit; et tres Lectiones leguntur, ut infra in Rubrica de Lectionibus habetur.
Quomodo sit ordinandum Officium Simplex ad Vesperas, Matutinum et alias Horas; item et de Antiphonis, Versibus, Responsoriis et aliis, ac quando Preces, et Suffragia de Sanctis dicenda sint, habentur inferius propriæ Rubricæ.
De Dominica semper fit Officium in Dominicis Adventus, et in Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam in Albis inclusive, quocumque Festo Duplici vel Semiduplici adveniente: quia tunc Festum transfertur, aut de eo fit Commemoratio (ut in Rubrica de Translatione Festorum dicetur), nisi illud Festum sit de principali Titulo vel Patrono alicujus Ecclesiæ vel loci, aut Dedicatione propriæ Ecclesiæ; quia tunc de hujusmodi Festo fit tantum in Ecclesia vel loco, cujus est Titulus vel Patronus vel Dedicatio, cum commemoratione Dominicæ; quibusdam Dominicis exceptis, ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Id pariter servatur quoad alia Festa primæ classis, in prædictis Dominicis occurrentia. In aliis Dominicis per annum fit de Dominica, quando in eis non occurrit Festum Duplex; quia tunc fit de Duplici cum commemoratione Dominicæ in utrisque Vesperis et Laudibus, et ad Matutinum legitur nona Lectio de Homilia Dominicæ, ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Si Semiduplex eodem die occurrat, de eo fit commemoratio, ut pariter dicetur in Rubrica de Commemorationibus.
De Dominica infra Octavas Nativitatis, Epiphaniæ, Ascensionis et Corporis Christi occurrenti, Officium fit sicut infra Octavam, et in Proprio de Tempore, cum commemoratione Octavæ et sine Precibus et Suffragiis Sanctorum. In Dominicis vero, quæ occurrunt infra alias Octavas, totum Officium fit de Dominica, ut in Psalterio et in Proprio de Tempore, cum commemoratione Octavæ, omissis etiam dictis Precibus et Sufragiis, ut supra. De Dominica occurrente in die Octava fit commemoratio, sicut dictum est, quando in ea fit de Festo Duplici, præterquam in die Octava Epiphaniæ, in qua nihil fit de Dominica, quia ejus Officium ponitur in Sabbato præcedenti.
Positum est autem Officium sex Dominicarum post Epiphaniam, et viginti quatuor post Pentecosten, ut compleatur numerus triginta Dominicarum, quæ esse possunt ab Epiphania usque ad Septuagesimam, et a Pentecoste usque ad Adventum; ne ulla ex his Dominicis vacet, quin saltem de ea fiat commemoratio. Nam quæ aliquando supersunt post Epiphaniam ante Septuagesimam, ponuntur post xxiii. a Pentecoste, hoc ordine:
Si Dominicæ post Pentecosten fuerint xxv, Dominica xxiv. post Pentecosten erit quæ est vi. post Epiphaniam. Si fuerint xxvi, Dominica xxiv. erit quæ est v.; et xxv. quæ est vi. Si fuerint xxvii, Dominica xxiv. erit quæ est iv.; et xxv. quæ est v., et xxvi. erit vi. Si fuerint xxviii, Dominica xxiv. erit iii., et xxv. erit iv., et xxvi. erit v., et xxvii. erit vi.; et ultimo loco semper ponitur, quæ in ordine est xxiv. post Pentecosten, etiamsi post Pentecosten aliquando non sint nisi xxiii Dominicæ. Tunc enim xxiv. ponitur loco xxiii., et Officium xxiii. ponitur in præcedenti Sabbato, quod non sit impeditum Festo novem Lectionum; alioquin in alia præcedenti die similiter non impedita, in qua fiat Officium de Feria, cum commemoratione Festi Simplicis, si occurrat; et in ea legantur tres Lectiones de Homilia Dominicæ, omissis Lectionibus Scriptura: illius Feriæ: et in Laudibus dicatur Antiphona ad Benedictus, et Oratio de Dominica xxiii. Quod si tota Hebdomada impedita sit Festis novem Lectionum, etiam translatis, vel aliqua Octava, tunc in Sabbato legatur nona Lectio de Homilia Dominicæ xxiii., et de ea fiat commemoratio in Laudibus tantum, cum Antiphona et Oratione propria.
Cum vero interdum contingat, ut Dominica tertia, vel quarta, vel quinta, vel sexta post Epiphaniam supersit, nec possit poni etiam post xxiii. a Pentecoste, tunc de ea fit Officium in Sabbato ante Dominicam Septuagesimæ, ut dictum est supra, numero præcedenti.
De Dominica secunda post Epiphaniam, quando Septuagesima venerit immediate post Octavam Epiphaniam, quomodo agendum sit Officium, habetur in propria Rubrica ante Dominicam I. post Epiphaniam.
Cum autem in Proprio de Tempore dicitur aliqua Dominica esse prima mensis, in qua primo ponitur initium libri de Scriptura cum sua historia, id est, cum Responsoriis, animadvertendum est, eam dici primam Dominicam mensis, quæ venit in Kalendis illius mensis, vel est proximior Kalendis, hoc modo. Si Kalendæ venerint in secunda, et tertia, et quarta Feria, Dominica prima mensis erit quæ præcedit Kalendas, licet veniat in præcedenti mense: si autem Kalendæ venerint in quinta, et sexta Feria et in Sabbato; prima Dominica erit quæ sequitur post ipsas Kalendas. Dominica autem prima Adventus non sumitur ea, quæ est proximior Kalendis Decembris, sed Festo sancti Andreæ, vel quæ venerit in ipso Festo.
Officium Dominicæ fit Semiduplex, et incipit a primis Vesperis in Sabbato: et habet totum Officium integrum usque ad Completorium Dominicæ inclusive, nisi cum aliquo concurrat, ut dicetur in Rubrica de Concurrentia Officii.
Ad Matutinum dicuntur tres Nocturni cum Psalmis, ut in Psalterio, et leguntur novem Lectiones, ut in Proprio de Tempore.
Quomodo autem sit ordinandum ejus Officium, insuper et de Lectionibus, Responsoriis et aliis, et quomodo initia librorum Scripturæ cum sua historia sint ponenda, habentur de singulis inferius propriæ Rubricæ.
Officium Feriale, hoc est, Simplex de Tempore occurrenti, prout in Psalterio et Proprio de Tempore habetur, fit semper in Feriis Adventus, Quadragesimæ, Quatuor Temporum, Vigiliarum, et in Feria secunda Rogationum, quando infra Hebdomadam non occurrit Festum Duplex, vel Semiduplex, vel de Octava: quia tunc de hujusmodi Feriis fit commemoratio, ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Si vero in eis occurrat Festum Simplex, de eo fit tantum commemoratio. Item per annum fit Officium de Feria illis diebus, quibus infra Hebdomadam in Kalendario non ponitur aliquod Festum Duplex, Semiduplex, vel Simplex, et non occurrit aliqua Octava, vel Officium sanctæ Mariæ in Sabbato, vel aliquod Festum solemne, aut consuetum in aliqua Ecclesia celebrari, quamvis in Kalendario hujus Breviarii non sit descriptum.
Officium Feriæ in Adventu, Quadragesima, Quatuor Temporibus. Vigiliis, et prima die Rogationum, incipit a Matutino: in aliis vero Feriis per annum, inde fit de Feria, ubi desinit Officium præcedentis diei, ita ut si præcedenti die fuerit Duplex, vel Semiduplex, Officium Feriæ incipiat sequenti die a Matutino: si præcedenti die fuerit Festum Simplex, de Feria fiat a Vesperis illius præcedentis diei inclusive. Similiter et quando in Feria quarta et sexta Quatuor Temporum Septembris, et in Feria quarta Cinerum, ac in Vigiliis occurrit aliquod Festum Simplex, de quo fieri debet commemoratio, tunc præcedenti die (nisi fuerit Festum novem Lectionum) in Vesperis fit de Feria, ut in Psalterio, sine Precibus, cum Oratione Dominicæ præcedentis, et cum commemoratione Festi trium Lcctionum in sequenti Feria occurrentis, ut dicetur infra in Rubrica de Concurrentia. Terminatur autem Officium de Feria subsequente Duplici, vel Semiduplici, ad Nonam: subsequente vero Simplici, de quo fieri debeat Officium, ad Capitulum Vesperarum, quia inde fit de Festo Simplici absque ulla deinceps commemoratione Feriæ.
Ad Matutinum dicitur unum tantum Nocturnum cum duodecim Psalmis, secundum ordinem Feriarum in Psalterio, et tribus Lectionibus, ut in Proprio de Tempore.
Excipiuntur ab hoc ordinario Officii Ferialis tres Feriæ majores Hebdomadæ sanctæ, et Feriæ Octavarum Paschæ et Pentecostes, in quibus fit Officium, ut in propriis locis ponitur.
Quomodo ordinandum sit Officium do Feria ad Matutinum et alias Horas, item de Lectionibus et Responsoriis, et quando dicendæ sint Prcces feriales, ac de aliis, quæ ad Officium Feriæ pertinent, habentur inferius de singulis propriæ Rubricæ.
De Vigilia fit Officium in omnibus Vigiliis per annum quæ jejunantur, ubi in Kalendario adnotatur hæc vox Vigilia. nisi in die Vigiliæ occurrat Festum novem Lectionum, vel Octava; tunc enim in Officio novem Lectionum legitur nona Lectio de Homilia Vigiliæ, et fit commemoratio de ea ad Laudes tantum, cum Antiphona ad Benedictus, et ℣. Feriæ occurrentis de Psalterio, et Oratione Vigiliæ; præterquam in illis Festis majoribus, quæ inferius excipiuntur.
Si Vigilia occurrat in Dominica, de ea fit Officium in Sabbato, quod non sit impeditum Officio novem Lectionum: quia tunc de Vigilia fit tantum commemoratio, ut dictum est. Excipitur ab hac regula Vigilia Nativitatis et Epiphaniæ Domini; quæ si venerint in Dominica, fit de illis, ut in propriis Rubricis dicitur. Si autem in Vigilia occurrat Festum solemne alicujus loci, vel ex solemnioribus infra annum, quæ inferius in Rubrica de Commemorationibus numerantur (veluti si in Vigilia sancti Joannis Baptistæ venerit Festum Corporis Christi), nihil tunc. prorsus, nec commemoratio fit de Vigilia, excepta Vigilia Epiphaniæ. Idem servetur quando aliqua, Vigilia venerit in Adventu, Quadragesima et Quatuor Temporibus, nulla enim in his Feriis de Vigilia fit commemoratio.
Officium Vigiliæ incipit ad Matutinum, sicut dictum est in superiori Rubrica de Feriis; terminatur autem ad Nonam, quia Vesperæ sunt de sequenti Festo.
Officium Vigilias totum fit de Feria occurrenti, ut in Psalterio: et tres Lectiones leguntur de Homilia in Evangelium Vigiliæ, ut in propriis locis assignatur, cum tribus Responsoriis de Feria occurrenti, ordine in Rubrica de Responsoriis descripto. Dicuntur Preces feriales, et commemorationes communes, aliaque omnia sicut in Feriis Adventus, Quadragesimæ et Quatuor Temporum, de quibus et de aliis circa ordinandum ejus Officium habentur inferius propriæ Rubricæ.
Excipitur ab hoc ordinario Vigiliarum, quæ jejunantur, Vigilia Pentecostes, quæ cum tribus Nocturnis sub Officio Semiduplici celebratur, ut ibi; et Vigilia Nativitatis Domini, quæ, Nocturno Feriæ excepto, in Laudibus et Horis habet reliquum Officium Duplex, In Vigiliis vero Epiphaniæ; et Ascensionis, quæ non jejunantur, fit Officium, ut in propriis locis notatur.
De Octava fit Officium, vel saltem commemoratio (quando aliquo Festo, vel Dominica impeditur) per octo dies continuos, Fit de Octava in Paschate Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in Festo Corporis Christi, in Festis quibus in Kalendario apponitur Octava, Item in Festo Dedicationis propriæ Ecclesiæ, et in Festo principalis Patroni, et Titularis loci vel Ecclesiæ, et in Festis aliorum Sanctorum, quæ apud quasdem Ecclesias, Congregationes et Religiones consueverunt solemniter cum Octavis celebrari, nisi illa Festa venerint in Quadragesima, quo tempore omittitur Officium cujuscumque Octavæ, Quod si aliquod Festum, quod celebrari solet cum Octava, paulo ante Quadragesimam venerit, et jam per aliquot dies factum sit Officium de ejus Octava, adveniente Quadragesima, nihil amplius fit de ea, nec commemoratio, Et idem servetur de Octavis nondum absolutis, quando supervenit Festum Pentecostes, et dies xvii. Decembris.
In Pascha Resurrectionis et Pentecostes Officium Octavæ terminatur in Sabbato sequenti ad Nonam.
Infra Octavas fit de Festis Duplicibus et Semiduplicibus occurrentibus, ac etiam Duplicibus translatis, de quibus dicetur infra Tit. X. de Translatione Festorum, cum commemoratione Octavæ; nisi illa Festa sint de solemnioribus enumeratis in sequenti Rubrica de Commemorationibus, in quibus nulla fit commemoratio de Octava, exceptis Octavis Nativitatis, Epiphaniæ et Corporis Christi, de quibus fit semper commemoratio, quocumque Festo in illis occurrente. Infra Octavas autem Paschæ et Pentecostes non fit de Festo aliquo, etiam principali Patrono vel Titulari Ecclesiæ, vel Dedicatione ejusdem, sed transfertur post Octavam, si transferri valeat, secus de eo fit commemoratio, ut dicetur in eadem Rubrica de Translatione Festorum. Infra Octavam Epiphaniæ fit tantum de Patrono vel Titulari Ecclesiæ, et Dedicatione ejusdem (non tamen in die Octava), cum commemoratione Octavæ. Infra Octavam Corporis Christi fit tantum de Duplicibus, non tamen translatis, nisi fuerint primæ vel secundæ classis, cum commemoratione Octavæ. De Semiduplicibus vero, cum non transferantur, infra eam fit commemoratio, ut dicetur in præfata Rubrica. De Simplicibus infra quascumque Octavas occurrentibus, item fit tantum commemoratio, præterquam in duobus diebus post Pascha et Pentecosten, ut dicitur in sequenti Rubrica de Commemorationibus. De Dominicis infra Octavas occurrentibus fit Officium, ut dictum est supra in Rubrica de Dominicis. Si duæ Octavæ simul occurrant, (ut Octava sancti Joannis Baptistæ, et Octava Corporis Christi, vel Octava Patroni vel Titularis Ecclesiæ cum alia Octava), quando non erunt celebranda Festa novem Lectionum, vel dies Dominicus, fiet Officium de digniori, cum commemoratione alterius. De die autem Octava cujuscumque Festi fit totum Officium Duplex, cum commemoratione diei infra aliam Octavam. De Festis occurrentibus in die Octava servetur quod dicitur in Rubrica de Translatione Festorum.
Officium de Octava fit cum tribus Nocturnis, novem scilicet Psalmis et novem Lectionibus (exceptis Octavis Paschæ et Pentecostes, in quibus fit cum uno Nocturno, ut suis locis ponitur), et omnia dicuntur sicut in die Festi, præter Lectiones; quarum primæ tres semper sunt de Scriptura occurrente in Officio de Tempore, præterquam infra Octavam Assumptionis beatæ Maria, in qua singulis diebus positæ sunt Lectiones propriæ de Canticis Canticorum: aliæ Lectiones secundi et tertii Nocturni dicuntur quæ infra Octavam positæ sunt. Infra Octavam vero Patroni, vel Titularis Ecclesiæ, aut alterius Festi, quod in aliquibus Ecclesiis consuevit cum Octava celebrari, si apud illas Ecclesias non habentur propriæ et approbatæ Lectiones pro secundo et tertio Nocturno, infra Octavam repetantur Lectiones positæ in Communi Sanctorum, si de Sanctis fiat Octava, alioquin Lectiones diei Festi.
Infra Octavam Officium fit Semiduplex, in die Octava Duplex. In Vesperis infra Octavam omnia dicuntur sicut in secundis Vesperis Festi; et in primis Vesperis diei Octavæ omnia sicut in primis Vesperis Festi, nisi aliter in propriis locis notetur.
Infra Octavas non fiunt Suffragia consueta de Sanctis, nec dicuntur Preces ad Primam et Completorium, etiamsi fiat Officium de Dominica, vel Festo Semiduplici. In aliis, quomodo sit ordinandum Officium de Octava, habentur inferius propria Rubricæ.
In omnibus Sabbatis per annum extra Adventum et Quadragesimam, ac nisi Quatuor Tempora aut Vigiliæ occurrant, vel nisi fieri debeat de Feria propter Officium alicujus Dominicæ aliquando infra Hebdomadam ponendum, ut in Rubrica de Dominicis dictum est; et nisi fiat Officium novem Lectionum, vel de Octava Paschæ et Pentecostes, semper fit Officium de sancta Maria, eo modo, quo fit de Festo Simplici, quemadmodum circa finem Breviarii disponitur. De Festo autem Simplici, in Sabbato occurrente, fit tantum commemoratio.
Cum vero supradictis diebus fieri non potest Officium de sancta Maria, nulla etiam fit commemoratio de ea propter Sabbatum; sed tantum in Semiduplicibus (quando ejus Officium parvum non dicitur) fit consueta ejus commemoratio per annum cum aliis Suffragiis positis in Psalterio post Vesperas Sabbati.
Ejus Officium in Sabbato incipit Feria sexta ad modum Festi Simplicis, a Capitulo, et terminatur ad Nonam Sabbati. Si autem Feria sexta occurrat Officium novem Lectionum, in Vesperis fit tantum commemoratio de sancta Maria, cum Antiphona, Versu et Oratione, quæ habentur in Officio ejus in Sabbato, nisi illud Officium novem Lectionum sit de eadem beata Maria, quia tunc nulla alia commemoratio de ea facienda est.
Ad Matutinum, post Invitatorium et Hymnum de sancta Maria, dicitur unum Nocturnum cum duodecim Psalmis ferialibus, ut in Psalterio. Versus de sancta Maria, prima et secunda Lectio ex Scriptura de Tempore occurrente; tertia Lectio et alia omnia tam in Matutino quam in Laudibus et Horis, ut in Officio sanctæ Mariæ in Sabbato assignantur.
Dicuntur Preces Dominicales ad Primam et Completorium, et fiunt Suffragia consueta de sancto Joseph, de Apostolis et de Pace, et tempore Paschali sola commemoratio de Cruce, ut in secunda Feria post Octavam Paschæ. Post Nonam nihil fit de ea, nisi consueta ejus commemoratio cum aliis Suffragiis, quando dicenda sunt in Officio de Dominica.
Commemorationes fiunt de Festis Simplicibus, quando in eorum diebus incidit Festum novem Lectionum etiam translatum, vel Dominica, vel Octava, vel Sabbatum: et quando fieri debet de Feria, ut ponatur Officium alicujus Dominicæ, quæ eo anno supersit.
De Feriis Adventus, Quadragesimæ, Quatuor Temporum, Vigiliarum, et secunda Rogationum fit commemoratio, quando Festum novem Lectionum in illis Feriis occurrit. Si Simplex Festum in eisdem Feriis occurrat, Officium fit de Feria, et commemoratio de Festo Simplici.
Præterea fit commemoratio de Dominicis a Pentecoste usque ad Adventum, et ab Epiphania usque ad Septuagesimam, et a Dominica in Albis usque ad Pentecosten exclusive, quando Festo duplici impediuntur. De aliis Dominicis nulla fit commemoratio occurrente Festo Duplici, quia Festum in illis occurrens transfertur, aut de eo fit commemoratio, ut dicetur in sequenti Rubrica de Translatione Festorum; nisi illud Festum fuerit principalis Patroni, vel Tituli, aut Dedicationis ipsius Ecclesiæ, non autem alicujus Capellæ vel Altaris ejusdem Ecclesiæ; et tunc de hujusmodi principali Festo fit tantum in eo loco vel Ecclesia, cujus est Patronus vel Titulus aut Dedicatio, cum commemoratione Dominicæ; excepta Dominica prima Adventus, Dominica prima Quadragesimæ, Dominica Passionis, Dominica Palmarum, Dominica Paschæ, Dominica in Albis, ac Dominica Pentecostes et Sanctissimæ Trinitatis: in quibus hujusmodi occurrens Festum transfertur in sequentem diem similiter non impeditam: dummodo non fuerit infra majorem Hebdomadam, et per Octavam Paschæ et Pentecostes: quibus diebus non fit de aliquo Festo Duplici occurrente. Idem dicendum de aliis Festis primæ classis occurrentibus in præfatis Dominicis Majoribus.
De Octava etiam, quando Festo novem Lectionum, vel Dominica impeditur, fit commemoratio, nisi illud Festum novem Lectionum fuerit solemne principale alicujus loci, ut supra. Nam in primis Vesperis et Laudibus hujusmodi Festi nulla fit commemoratio Festi Simplicis occurrentis, nec alicujus Vigiliæ, (excepta Vigilia Epiphaniæ), nec alicujus diei infra Octavam, nec alicujus præcedentis Festi novem Lectionum (nisi id Festum fuerit ex iis quæ infra in hac eadem Rubrica enumerantur), nec diei Octavæ, nec Dominicæ, si Festum illud solemne celebretur Feria secunda: exceptis Dominicis Adventus, et Dominicis a Septuagesima usque ad Octavam Paschæ inclusive: de quibus Dominicis, sicut etiam de Feriis Adventus, Quadragesimæ, Quatuor Temporum, et secundæ Rogationum semper fit commemoratio, quocumque Festo adveniente. Quod si hujusmodi Festum solemne venerit in quacumque Dominica, fit commemoratio de ea in utrisque Vesperis et Laudibus. Et similiter si occurrat in die Octava alicujus Festi habentis Octavam, de ea fiet commemoratio etiam in utrisque Vesperis et Laudibus. In secundis autem Vesperis Festi prædicti fit commemoratio de Duplici, Semiduplici, et Dominica sequentibus, et non de aliis.
Idem servatur in quibusdam Festis majoribus per annum, scilicet in Nativitate Domini (in cujus Officio nulla fit commemoratio de sancta Anastasia, sed in secunda tantum Missa), in Epiphania, in Pascha Resurrectionis cum tribus proxime antecedentibus, et duobus sequentibus diebus; in Ascensione Domini, in Pentecoste; cum duobus sequentibus diebus, in Festo Corporis Christi, in Festis sancti Joseph, Nativitatis sancti Joannis Baptistæ, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Immaculatæ Conceptionis et Assumptionis beatæ Mariæ, in Festo omnium Sanctorum, et in Festo Dedicationis propriæ Ecclesiæ: in quibus Festis fiunt commemorationes eo modo tantum quo dictum est supra de Festo solemni alicujus loci.
In Festis autem secundi ordinis, videlicet, Circumcisionis, Sanctissimi Nominis Jesu, Trinitatis, Purificationis, Annuntiationis, Visitationis et Nativitatis beatæ Mariæ, in Natalitiis undecim Apostolorum et Evangelistarum, in Festo Patrocinii snncti Joseph, in Festo pretiosissimi Sanguinis D.N.J.C., et Inventionis sanctæ Crucis, in Festo sancti Joachim Patris beatæ Mariæ Virginis, et sanctæ Annæ Matris ejusdem, in Festo sancti Laurentii, et Dedicationis sancti Michaëlis Archangeli, in primis Vesperis fit commemoratio Festi Duplicis eo die celebrati, nisi aliter in propriis locis notetur: de Dominica vero, de die infra Octavam, et de Festis Semiduplicibus non fit commemoratio, eo modo, quo nec in Festo solemni alicujus loci, ut dictum est supra. De Simplicibus et Vigiliis in his Festis occurrentibus legitur nona Lectio, et fit commemoratio in Laudibus tantum. In secundis autem Vesperis fit commemoratio de quocumque sequenti Festo, etiam Simplici, et de die infra Octavam, si de ea fieri debeat Officium die sequenti. De Octavis Nativitatis Domini, Epiphaniæ et Corporis Christi, semper fit commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus, quandocumque contigerit infra illas de aliquo alio Festo Officium celebrari juxta Rubricam de Octavis, num. 3.
De Dominicis et Feriis Adventus et Quadragesimæ commemoratio fit in utrisque Vesperis et Laudibus. De Feriis Quatuor Temporum, Vigiliarum et secunda Rogationum, quando de illis commemoratio fieri debet, fit in Laudibus tantum. De Festis autem Simplicibus (nisi in diebus supradictis occurrant) commemoratio fit in primis Vesperis et Laudibus eo die, quo in Kalendario assignantur. De aliis vero Dominicis per annum, et Octavis, commemoratio fit in utrisque Vesperis et Laudibus, nisi concurrant cum supra enumeratis Festis. De Festis Duplicibus et Semiduplicibus, quoties, juxta sequentem Rubricam de Translatione Festorum, reduci debent ad modum Simplicis, fit pariter Commemoratio, ad instar diei Octavæ et Dominicæ, in utrisque Vesperis et Laudibus, præterquam in omnibus Duplicibus primæ classis, exceptis eorum secundis Vesperis, si hujusmodi commemoratio facienda sit die sequenti.
Commemorationes fiunt hoc modo: Post Orationem diei, in primis Vesperis dicitur Antiphona quæ posita est ad Magnificat, et in Laudibus quas posita est ad Benedictus in Communi (si propriam non habuerit) conveniens ejus Officio, cujus fit commemoratio. Post Antiphonam dicitur Versus, inde sumendus, unde sumpta est Antiphona, scilicet post Hymnum Vesperarum et Laudum: deinde dicitur Oratio. Si Antiphona et Versus Festi de quo fit commemoratio, sumenda essent ex eodem Communi, unde sumpta sunt in Officio diei; in Festo commemorationes variantur, ita ut in Vesperis sumantur ex Laudibus, et in Laudibus ex primis Vesperis ejusdem Communis, nisi aliter signetur. Et similiter si in secundis Vesperis sanctæ Agathæ, aut alterius Sanctæ novem Lectionum fieri debeat commemoratio beatæ Mariæ, pro ejus Officio in sequenti Sabbato celebrando, ne repetatur ℣. Diffúsa est grátia, dicatur ℣. Benedícta tu, ex Laudibus. Si item occurrat, ut eadem sit Oratio Festi de quo fit Officium, et ejus de quo fit commemoratio, mutetur Oratio pro commemoratione in aliam de Communi. Si de Tempore fiat commemoratio, de Dominica scilicet, vel Feria, Antiphona et Versus ante Orationem eodem modo sumantur ex Proprio de Tempore, si habuerit proprium, alioquin de Psalterio, Oratio vero ex Proprio de Tempore.
Quando fit commemoratio de Dominica, vel Feria, quæ habent propriam Homiliam, nona Lectio in Officio diei novem Lectionum legitur de Homilia Dominicæ, vel Feriæ, quæ erit vel prima de Homilia Dominicæ, vel tres simul in una Lectione conjunctæ.
Si in die, in quo fit Officium novem Lectionum, fiat commemoratio de Festo trium Lectionum, nona Lectio legitur de Festo trium Lectionum, si propriam habuerit: si duas, ex duabus fiat una Lectio, quæ sit nona in Officio novem Lectionum. Quæ Lectio de Sancto non legitur, quando de eo fit commemoratio in Dominicis, quæ habent nonum Responsorium, nec quando nona Lectio legenda est de Homilia Dominicæ vel Feriæ, ut supra; nec in Feriis, et aliis diebus, quando in Officio diei leguntur tantum tres Lectiones: nec etiam nona Lectio legitur de die infra Octavam, quando de ea fit commemoratio in Dominica, vel aliquo Festo, licet habeat Evangelium proprium et Homiliam. Servata eadem regula, quando in Officio novem Lectionum fit commemoratio de Festo Duplici aut Semiduplici redacto ad instar Simplicis, ut in sequenti Rubrica, de Sancto legenda est nona Lectio ad Matutinum composita ex singulis ejus Lectionibus historicis secundi Nocturni per modum unius, præterquam in tota Octava Festi Corporis Christi. Si de ea fiat Officium; quo in casu etiam omittenda nona Lectio Festi Simplicis.
Quando contingit fieri plures commemorationes, servetur hic ordo. De Duplici, licet agatur tamquam Simplex, fiat ante Dominicam, de Dominica ante Festum Semiduplex, de Semiduplici, etiam quando reducitur ad modum Simplicis, ante diem infra Octavam, de die infra Octavam, ante Ferias Adventus, Quatuor Temporum, Vigiliarum, et Rogationum, et de dictis Feriis ante Festum Simplex. De sancta Maria (quando in secundis Vesperis Festi novem Lectionum, quod Feria sexta celebratum sit, de ea fieri debet commemoratio pro Officio sequentis Sabbati) fiat ante Festum Simplex in Sabbato occurrens. De Festo simplici fit commemoratio ante Suffragia, seu communes commemorationes de Cruce, sancta Maria, sancto Joseph, Apostolis et de Pace, et ante commemorationem cujuscumque Tituli, vel Patroni Ecclesiæ, quæ etiam pro sui dignitate aliis Suffragiis prædictis præponeretur. De quibus Suffragiis, quomodo et quando facienda sint, habetur inferius propria Rubrica.
Si aliquod Festum Duplex occurrat in Dominicis Adventus, et in Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam in Albis inclusive, in Vigilia Nativitatis Domini, in die Circumcisionis, in tota Octava Epiphaniæ, in Feria quarta Cinerum, in tota majori Hebdomada, et infra Octavam Paschæ, in Ascensione Domini, in diebus a Vigilia Pentecostes usque ad Festum Sanctissimæ Trinitatis inclusive, in Festo Corporis Christi, et ejus die Octava, in Festo Immaculatæ Conceptionis et Assumptionis beatæ Mariæ Virginis, in Festo sancti Joseph Sponsi ejusdem, et Omnium Sanctorum, transfertur in primam diem Festo Duplici vel Semiduplici non impeditam: exceptis tamen Festis Nativitatis sancti Joannis Baptistæ, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quæ in die octava Corporis Christi celebrantur: excepto quoque Festo quocumque solemni alicujus loci, quod in propria tantum Ecclesia, etiam in aliquibus ex supradictis diebus occurrens, scilicet in Dominicis secunda, tertia et quarta Adventus, et Quadragesimæ, Dominica Septuagesimæ, Sexagesimæ, et Quinquagesimæ, et diebus infra Octavam Epiphaniæ ut in Rubrica de Commemorationibus dictum esti celebratur. Si autem Festum Purificationis beatæ Mariæ venerit in aliqua Dominica secundæ classis, transfertur in Feriam secundam sequentem, quamvis impeditam. Idemque est de Annuntiatione beatæ Mariæ. Item si Festum Nativitatis sancti Joannis Baptistæ venerit in die Corporis Christi, transfertur in sequentem diem cum commemoratione Octavæ, et in secundis Vesperis Corporis Christi fit tantum commemoratio sancti Joannis: sequentibus autem diebus fit Officium de eadem Octava Corporis Christi, cum commemoratione Octavæ sancti Joannis. Dies autem Octava sancti Joannis tunc veniens in die octava Corporis Christi, non transfertur, sed de illa eo anno fit tantum commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus diei octavæ Corporis Christi: et id semper servetur, quando Festum habens Octavam transfertur: ut non ideo dies octava transferatur, sed ipsa die de ea fiat commemoratio, quæ alias erat Octava, si Festum non fuisset translatum. Quod si Festum post totam suam Octavam transferri contigerit, illo anno celebretur sine Octava: nisi Titularis Ecclesiæ privilegio aliter fieri oporteat. Festa tamen Duplicia minora, exceptis illis Sanctorum Ecclesiæ Doctorum, si occursu Dominicæ, vel majoris Festi seu Officii quomodocumque impediantur, non transferuntur, sed ipso die quo cadunt, de eis fit in utrisque Vesperis et Laudibus commemoratio, et legitur nona Lectio historica ad Matutinum, si tamen hæc eo die fieri possint; secus hujusmodi Festa Duplicia minora eo anno penitus omittuntur, ut in præcedenti Rubrica dictum est num. 7 et 10, et infra de Simplici dicetur num. 8. Iisdem comprehenduntur regulis alia Festa Duplicia, quorum translationi in toto anni decursu locus non superest.
Si in die Octava alicujus Festi habentis Octavam, occurrat aliquod Festum Duplex ex majoribus supra in Rubrica de Commemorationibus enumeratis, fiat de Festo cum commemoratione diei Octavæ: excepta die Octava Nativitatis Domini et Epiphaniæ, in quibus non fit de aliquo Festo, sed transfertur in primam diem similiter non impeditam. Si autem non fuerit ex prædictis Festis, fiat de Octava, et Festum transferatur, aut de eo fiat commemoratio, ut supra.
Si aliquod Festum Duplex infra Octavam occurrens, alio majori Festo Duplici impediatur, transferatur in primam diem similiter non impeditam, et in eo fiat commemoratio de Octava. Quod si transferri nequeat, de eodem quoque fiat commemoratio, ut supra.
Si in aliis Dominicis per annum a supradictis occurrat Festum Duplex, non transfertur, nec de eo fit commemoratio, sed officium, ut dictum est in Rubrica de Commemorationibus.
Festum Semiduplex occurrens diebus supradictis, et infra Octavam Corporis Christi, et aliis Dominicis per annum, non transfertur, sed ipso die quo cadit, de eo fit commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus, et legitur nona Lectio historica, aut illud penitus omittitur, ut supra de Duplici minori dictum est.
Si duo vel plura Festa novem Lectionum simul eodem die veniant, fiat Officium de majori, idest de Duplici, et de Semiduplici fiat commemoratio ut supra. At si omnia fuerint Duplicia, vel omnia Semiduplicia, fiat de digniori, seu solemniori, et quæ Duplicia minoris solemnitatis sunt, si transferri valeant, transferantur, aliter de eis, quemadmodum de Semiduplicibus, fiat commemoratio juxta superius explicata.
Si plura Festa Duplicia ex iis quæ transferri possunt, transferenda sint, quod est magis solemne semper prius transferatur et prius celebretur, alioquin si sunt æqualia, unum ante aliud transferatur eo ordine, quo erant celebranda in propriis diebus.
Festum Simplex pariter numquam transfertur: sed si de eo fieri non potest Officium, fiat commemoratio, ut dictum est in Rubrica de Commemorationibus; si autem venerit in illis diebus, in quibus de Simplici nulla fit commemoratio, eo anno non fit de eo amplius.
Si aliquod Festum Duplex e supra recensitis quæ transferuntur, in quo notatum est fieri commemorationem alicujus Sancti, transferatur propter advenientem Dominicam, vel aliud Festum majus, non tamen transfertur cum illo commemoratio illius Sancti in eo assignata; sed dicta commemoratio fit die suo in Dominica, vel alio Festo, in quo fieri possit, cum nona Lectione ejusdem, si propriam de vita Sancti habuerit: Festum vero Duplex transfertur sine ulla amplius commemoratione Festi Simplicis prædicti. Quod etiam servatur in commemorationibus occurrentibus in Vigiliis, cum de Vigilia veniente in Dominica fit in Sabbato præcedenti: tunc enim commemoratio Festi Simplicis non fit in Officio Vigiliæ, sed in Dominica.
Concurrentia Officii attendenda est semper in secundis Vesperis, quomodo sit ordinandum Officium cum sequenti die. Itaque cum dicitur Officium aliquod cum alio concurrere, intelligitur de præcedenti in secundis Vesperis cum sequenti in primis Vesperis.
Duplici ergo in secundis Vesperis concurrente cum alio sequenti Duplici in primis, si utraque sint ejusdem solemnitatis, regulariter a Capitulo fit de sequenti cum commemoratione præcedentis, nisi aliter in propriis locis adnotetur. Si vero non sint ejusdem solemnitatis, servetur differentia in Rubricis de Commemorationibus, et Translatione Festorum assignata: ut scilicet Festa majora habeant primas et secundas Vesperas integras, cum commemoratione minorum, quando de eis fieri debet. Si autem post aliquod Festum ex iis, quæ in secundo ordine posita sunt in Rubrica de Commemorationibus, sequatur immediate aliud ex solemnibus majoribus, Vesperæ erunt de sequenti cum commemoratione præcedentis. Inter Festa æqualis solemnitatis servetur hic ordo, ut Festa Domini præferantur omnibus aliis, et habeant utrasque Vesperas integras; sicuti Festa beatæ Mariæ, Festis Sanctorum: item Festa Angelorum, sancti Joseph Sponsi beatæ Mariæ Virginis, et Apostolorum, ceteris aliis; et Festa illorum Sanctorum, qui in propriis locis vel Ecclesiis solemniter celebrantur, aliis in Kalendario descriptis.
Duplici vero concurrente cum Festo Semiduplici, cum Dominica, cum die infra Octavam, cum Festo Simplici, et cum Officio beatæ Mariæ in Sabbato, omnia in secundis Vesperis de Duplici cum commemoratione illorum: nisi illud Duplex fuerit de iis, quæ excipiuntur in Rubrica de Commemorationibus, in quibus aliquæ commemorationes omittuntur. Duplici etiam, et quocumque Officio novem Lectionum concurrente cum Feria, vel potius sequente Feria, omnia de Duplici, et nihil de Feria sequenti. Sed si Festum celebretur in Adventu, et Quadragesima, fit semper commemoratio de Feria, ut infra dicetur. Idem dicendum de Festis Simplicibus venientibus cum sequenti Festo novem Lectionum, de quibus etiam commemoratio fit, non ratione concursus, sed quia eodem die occurrunt, ut dictum est in Rubrica de Commemorationibus.
Semiduplici Festo, Dominica, et die infra Octavam concurrentibus cum sequenti Duplici, omnia de Duplici cum commemoratione illorum, nisi Duplex fuerit ex numero majorum, quæ supra in Rubrica de Commemorationibus numerata sunt, in quibus nulla fit commemoratio præcedentis. Semiduplici Festo concurrente cum sequenti alio Semiduplici, cum Dominica, vel cum die infra Octavam, a Capitulo fit de sequenti, et commemoratio præcedentis, nisi aliter signetur. Semiduplici autem concurrente cum sequenti Festo Simplici, vel cum Officio beatæ Mariæ in Sabbato, omnia de Semiduplici, cum commemoratione sequentis.
Dominica concurrente cum sequenti Festo Semiduplici, et cum die infra Octavam, vel cum Festo Simplici, omnia de Dominica cum commemoratione sequentis.
Die infra Octavam concurrente cum sequenti Dominica, vel Semiduplici, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione Octavæ. Dies infra Octavam cum Simplici proprie non habet concursum, quia in sequenti die infra Octavam non fit de Simplici, nisi commemoratio, quæ et eadem ratione in præcedenti die infra Octavam fieri debet.
Die Octava concurrente cum alia die Octava, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione præcedentis, excepta Octava Corporis Christi concurrente cum Octava sancti Joannis Baptistæ, in qua de sequenti fit tantum commemoratio, et quando aliter in propriis locis notatur. Die Octava concurrente cum sequenti Duplici minori, etiam translato, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione Octavæ (exceptis diebus Octavis Festivitatum beatæ Mariæ Virginis, etiam particularibus alicujus Religionis, in quibus de sequenti fit tantum commemoratio). Concurrente vero cum sequenti Duplici majori, etiam translato, totum Officium fit de sequenti, cum commemoratione Octavæ, excepta die Octava Epiphaniæ, Paschæ, Ascensionis, et Corporis Christi, in quibus de sequenti fit tantum commemoratio. Si autem sequens Festum etiam translatum, fuerit ex solemnioribus supra enumeratis in Rubrica de Commemorationibus, in secundo ordine numero 6., totum Officium fit de sequenti, cum commemoratione Octavæ.
Simplex cum alio non potest concurrere in secundis Vesperis (licet cum ipso possit esse concursus in primis Vesperis), quia non habet secundas Vesperas, sed ejus Officium terminatur ad Nonam, et deinceps nihil fit de eo, nec commemoratio. Si sequatur aliud Simplex, Psalmi erunt de Feria occurrente in Psalterio ad Vesperas, et a Capitulo fit de sequenti Simplici sine ulla commemoratione præcedentis. Si sequatur Officium novem Lectionum, Vesperæ totæ erunt de eo sine ulla similiter commemoratione Simplicis præcedentis. Si nullum Festum sequatur, subintrat Officium de Tempore, et Vesperæ totæ erunt de Feria.
Feria non potest concurrere cum alio Officio in secundis Vesperis, neque cum ipsa potest esse concursus in primis Vesperis: quia ejus Officium incipit et desinit, ubi desinit et incipit quodcumque aliud Officium. Quamvis proprie (si ei dandum est principium) sequente Feria post aliam Feriam, ejus Officium incipiat a Matutino, et terminetur sequente alia Feria ad Completorium; et ideo si Feria sequatur aliam Feriam, in Vesperis præcedentis Feriæ nihil fit de sequenti, quoad ea, quæ in sequenti Feria sunt propria. Verbi gratia, si in Vesperis Feriæ tertiæ ante Feriam quartam Cinerum fiat de Feria, dicitur Oratio Dominicæ præcedentis, non autem ea quæ est propria in sequenti Feria quarta Cinerum; nec ante Orationem dicuntur Preces, quæ dicendæ sunt in dicta Feria quarta Cinerum. Quod etiam fit quando Feria per annum præcedit Feriam Quatuor Temporum, vel Vigiliarum. Hac etiam ratione superius dictum est in concurrentia aliorum Officiorum, cum Feria nullum Officium concurrere, et nihil fieri de Feria præcedenti, adveniente alio Officio. Si autem de ea aliquando fieri debeat commemoratio in Vesperis, non fit ratione concursus, sed quia eo die, quo Officium Feriarum Adventus et Quadragesimæ impeditur, illarum commemoratio ratione temporis ex præcepto Ecclesiæ prætermitti non debet.
Cum vero occurrit, ut Festum Simplex veniat in Feria quarta et sexta Quatuor Temporum, in Feria quarta Cinerum, et in Vigiliis quæ jejunantur, Vesperæ antecedentes (nisi ea die celebratum sit Festum novem Lectionum) erunt de Feria communi per annum, non autem de sequenti, ut dictum est, cum commemoratione Festi Simplicis in sequenti Feria occurrentis. Quod ideo non fit, quia sequens Feria habeat primas Vesperas; sed quia cum Festum Simplex in sequenti die non habeat Officium propter Feriam prædictam in eo occurrentem, nec etiam convenit illud habere primas Vesperas in præcedenti die. Et eadem ratione, si Festum Simplex occurrat Feria quinta in Cœna Domini, in qua de eo non debet fieri commemoratio, nulla etiam fiet commemoratio in Vesperis Feriæ quartæ præcedentis.
Si quis velit ex supradictis Rubricis ordinare Officium occurrentis diei, videat in Kalendario et in Tabula Festorum mobilium, de quo fiat Officium sequenti die: et ut invenerit esse faciendum, sic ordinabit illud in Vesperis et aliis Horis nocturnis, et diurnis.
Si ordinandum sit Officium de Tempore, id est, de Dominica vel Feria, recurrendum est semper ad Psalterium, ubi ordinate ponitur quod est commune Officii de Tempore, cum distributione Psalmorum, et ad Proprium de Tempore, ubi Lectiones et Responsoria, quædam Antiphonæ et Orationes ponuntur, quæ desunt in Psalterio. Invitatorium, Hymni, Capitula, Versus, Responsoria brevia et Antiphonæ, quæ diversis temporibus ponuntur in Proprio, dicuntur loco eorum quæ sunt in Psalterio: cum vero propria non fuerint, dicuntur ut in Psalterio.
Si Officium sit ordinandum de Sancto, recurrendum est semper ad Commune Sanctorum (nisi proprium habeat in Proprio Sanctorum): ubi pro qualitate Festi, si novem Lectionum, id est, Duplex, vel Semiduplex fuerit, omnia ordinate ponuntur, illis exceptis, quæ propria suis locis habentur. Si Festum fuerit trium Lectionum (Nocturno Feriæ et Lectionibus exceptis) omnia sumuntur de eodem Communi. Tres Lectiones primi Nocturni in Officio novem Lectionum, et prima et secunda Lectio, vel prima tantum in Festis trium Lectionum, sumuntur de Scriptura in Officio de Tempore, nisi aliæ in propriis locis ponantur.
In majoribus Solemnitatibus et Festis per annum, totum Officium ordinatur ut in propriis locis ponitur.
In Festis beatæ Mariæ (omissis iis quæ propria in illis habentur) Hymni, novem Psalmi, et alia quædam requirenda sunt ex communi ejus Officio parvo, circa finem Breviarii.
Modus inchoandi Officium, dicendi Invitatorium, Hymnos, Antiphonas et Versus, habetur in principio Psalterii. Cum vero Antiphonæ duplicandæ sunt, dicuntur integræ ante Psalmos, sicut in fine Psalmorum.
Modus dicendi Absolutiones et Benedictiones ante Lectiones, legendi et terminandi Lectiones, dicendi Responsoria post Lectiones, ac Responsoria brevia post Capitula, habetur in prima Dominica de Adventu.
Quomodo sit inchoandum et terminandum Officium per Horas, habetur in Psalterio: quomodo terminandum per Antiphonas beatæ Mariæ, habetur in fine Completorii.
Sed ut hæc omnia facilius habeantur, positæ sunt sequentes Rubricæ de singulis Horis, earumque partibus distincte cognoscendis.
Ad Matutinum hæc per ordinem regulariter dicuntur, secundum diversitatem Officii, nisi aliter in quibusdam diebus annotetur: Pater noster, Ave María, Credo, omnia secreto: deinde clara voce Hebdomadarius dicit, Dómine lábia mea, etc., pollice signando sibi os signo Crucis, Deus in adjutórium, etc. manu extensa signando se signo Crucis a fronte ad pectus, et a sinistro humero usque ad dexterum (quod servatur in principio omnium Horarum, cum dicitur, Deus in adjutórium) cum Glória Patri et aliis, ut in principio Psalterii. Deinde dicitur Invitatorium conveniens Officio de Tempore, vel de Sancto, quod dicitur cum Psalmo Veníte exsultémus, eo modo quo in principio Psalterii describitur. Dicto Psalmo, et repetito Invitatorio, dicitur Hymnus, qui Officio de Tempore, vel de Sancto, convenit.
Postea in Duplicibus et Semiduplicibus dicuntur novem Psalmi (sed in Dominicis plures, ut in Psalterio) cum suis Antiphonis et Versibus, quæ Tempori, vel Festo conveniunt, et totidem Lectiones cum octo Responsoriis, aliquando cum novem, ut suis locis ponitur, per tres Nocturnos distinctos, hoc modo.
In primo Nocturno dicuntur tres Psalmi cum tribus Antiphonis, post singulos Psalmos una Antiphona: sed tempore Paschali, id est, a Dominica in Albis usque ad Pentecosten (præterquam in Officio Ascensionis Domini) tres Psalmi cujusque Nocturni dicuntur sub una Antiphona: et in fine Psalmorum post ultimam Antiphonam cujusque Nocturni dicitur Versus; postea Pater noster, Et ne nos, Absolutio Exaúdi, Benedictio, Benedictióne perpétua, et aliæ ad singulas Lectiones, ut in prima Dominica de Adventu ordinantur. Deinde leguntur tres Lectiones de Scriptura, quæ per ordinem in Officio de Tempore occurrunt (nisi aliæ assignentur), et ad singulas Lectiones dicitur unum Responsorium conveniens Officio: si de Tempore, ut in Proprio Temporis: si de Sancto, ut in Proprio Sanctorum; alioquin ut in Communi, etiamsi Lectiones primi Nocturni sint de Scriptura Officii de Tempore.
In fine ultimi Responsorii cujusque Nocturni dicitur Glória Patri, cum repetitione partis Responsorii, eo modo quo notatur in tertio Responsorio primæ Dominicæ de Adventu, nisi aliter in propriis locis signetur.
In secundo Nocturno dicuntur alii tres Psalmi, Antiphonæ, Versus, Pater noster, Absolutio, Ipsíus píetas. et ei consequentes Benedictiones, ut in dicta Dominica prima de Adventu: tres Lectiones de aliquo Sermone, aut de vita illius Sancti, de quo fit Officium, et ad quamlibet Lectionem unum Responsorium.
In tertio Nocturno alii tres Psalmi cum Antiphonis, ut supra: post tertiam Antiphonam, Versus, Pater noster, Absolutio A vínculis, et Benedictiones consequentes ad singulas Lectiones, quæ erant de Homilia Evangelii de Tempore, vel de Festo, secundum qualitatem Officii, ut in eadem prima Dominica de Adventu ponuntur. Post septimam et octavam Lectionem dicitur Responsorium Officio conveniens, id est, post quamlibet unum: aliquando autem dicitur etiam post nonam Lectionem, ut suis locis notatur: et in fine ultimi Responsorii, aut octavi, aut noni dicitur, Glória Patri, ut supra, nisi aliter signetur. Si non dicitur nonum Responsorium, post ultimam Lectionem dicitur Hymnus, Te Deum.
In Officio trium Lectionum ad Matutinum, Pater noster, Ave María, Credo, Dómine lábia, etc., Invitatorium, et Hymnus in feriali Officio de Feria, si non sint in Proprio de Tempore, dicuntur ut in Psalterio: in Festis, de Festo, ut in Communi Sanctorum: deinde Nocturnum Feriæ, ut in Psalterio, id est, duodecim Psalmi cum sex Antiphonis, et tempore Paschali cum una Antiphona Allelúja: qui dicuntur tam in Officio feriali, quam in Festis Simplicibus.
Post Psalmos et Antiphonas dicitur Versus, in feriali Officio, ut in Psalterio: in Festis, ut in Communi Sanctorum: qui in Festis sumitur secundum Ferias ex Nocturno Communis, unde sumuntur Responsoria, ut dicetur infra in Rubricis de Versibus et Responsoriis. Post Versum dicitur, Pater noster, Absolutio et Benedictiones, ut habetur infra in Rubrica de Absolutionibus et Benedictionibus. Tres Lectiones (si non adsit Homilia) singulæ in Officio feriali dicuntur de Scriptura, quse eo die occurrit in Proprio de Tempore: si adsit Homilia, singulæ tres de Homilia. In Festis, prima et secunda de eadem Scriptura, tertia de Sancto. Si fuerint duæ Lectiones de Sancto, prima tantum erit de Scriptura, reliquæ de Sancto.
Post singulas Lectiones in Feriis extra tempus Paschale dicitur unum Responsorium, ita ut dicantur tria Responsoria: tempore vero Paschali, et in Festis, duo tantum Responsoria dicuntur, scilicet post primam et secundam Lectionem tantum. In fine ultimi Responsorii, secundi scilicet, aut tertii, dicitur Glória Patri, cum repetitione partis Responsorii, nisi aliud notetur. Quæ Responsoria in Officio de Sanctis sumuntur ex Communi Sanctorum; in feriali Officio ex Dominicis, quando propria per Ferias non distribuuntur, ordine descripto in Rubrica de Responsoriis. Quando non dicitur tertium Responsorium, post tertiam Lectionem, dicitur Hymnus, Te Deum.
Ad Laudes, dicto Hymno, Te Deum vel ultimo Responsorio, Hebdomadarius absolute dicit, Deus in adjutórium, etc. ut supra, et dicuntur Psalmi, et Canticum Benedícite, vel aliud, ut habetur in feriali Officio, extra tempus Paschale, cum Antiphonis Officio convenientibus. Qui Psalmi et Canticum in Dominicis per annum (exceptis Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive) et in feriali Officio temporis Paschalis, ac in Festis tam novem, quam trium Lectionum, dicuntur de Dominica, ut in Psalterio. In prædictis vero Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam Palmaram inclusive, dicuntur ut suis locis ponitur. In feriali Officio per annum, extra tempus Paschale, dicuntur ut in Psalterio.
Antiphonæ in Dominicis, quando propriæ non assignantur, dicuntur ut in Psalterio. In Festis novem et trium Lectionum, si non adsint proprias, dicuntur de Communi. Post Psalmos dicitur Capitulum, Hymnus, Versus, Antiphona ad Canticum Benedíctus, cum eodem Cantico, et Oratio: omnia pro qualitate Officii de Tempore, vel de Festo.
Preces, quando dicendæ sunt, dicuntur ante primam Orationem. Commemorationes vero de Cruce, de sancta Maria, de sancto Joseph, de Apostolis, de Patrono et de Pace, similiter quando dicendæ sunt, dicuntur post Orationem, nisi alia commemoratio Festi Simplicis vel ad instar Simplicis occurrat, quæ semper prædictas commemorationes præcedit, de quibus in propriis Rubricis dicitur.
Ante Orationem dicitur Dóminus vobíscum, et Orémus: post ultimam Orationem repetitur Dóminus vobíscum; deinde, Benedicámus Dómino, et ℣. Fidélium ánimæ, Pater noster, Dóminus det nobis suam pacem, et Antiphona beatæ Mariæ, ut habetur in fine Completorii, si tunc discedendum sit a Choro: alioquin in fine ultimæ Horæ, nisi sequatur Missa, vel Officium Defunctorum, vel Psalmi Pœnitentiales, aut Litaniæ, ut in propria Rubrica dicetur.
Ad Primam, Pater noster, Ave María, Credo, secreto: Deus in adjutórium, etc. Hymnus Jam lucis orto sídere: deinde inchoatur Antiphona, quæ convenit. Sumuntur autem Antiphonæ in Festis ad omnes Horas ex Laudibus per ordinem, quarta prætermissa, ut dicetur infra in Rubrica de Antiphonis. Postea dicuntur Psalmi, qui in Dominicis et Feriis dicuntur ut in Psalterio. In Festis autem, et tempore Paschali, tres tantum, ut etiam ibi adnotatur.
Post Antiphonam dicitur Capitulum Regi sæculórum. In feriali Officio extra tempus Paschale dicitur Capitulum Pacem, deinde Responsorium breve Christe Fili Dei vivi, etc. Post Responsorium breve in Officio Duplici, et infra Octavas, statim dicitur Oratio Dómine Deus omnípotens. In alio Officio dicitur, Kýrie eléison. cum reliquis Precibus: omnia ut in Psalterio. Ad Versum autem Adjutórium, Hebdomarius signat se signo Crucis a fronte ad pectus. Quando aliquis solus recitat Officium, semel tantum dicit Confíteor, omissis illis verbis, Tibi pater, vel vobis fratres, et Te pater, vel vos frates, et similiter dicit Misereátur nostri ... peccátis nostris, perdúcat nos, quod etiam servatur ad Completorium. In feriali Officio, quando dictæ sunt Preces ad Laudes, adduntur aliæ Preces, ut ibidem in Psalterio.
Post Orationem Primæ, vel si dicatur Officium beatæ Mariæ, post illius Orationem, dicto Benedicámus, in Choro legitur Martyrologium: deinde dicitur Pretiósa cum reliquis: quæ etiam dicantur ab iis, qui extra Chorum non legerint Martyrologium, In fine ad Absolutionem Capituli, in Festis et aliquibus diebus, pro Lectione brevi dicitur Capitulum Nonse, si adsit proprium, alioquin de Communi: alio tempore, tam in Dominicis, quam Feriis, Lectio brevis Officio illius temporis in Psalterio assignata.
Ad Tertiam, Sextam, et Nonam, ante singulas Horas dicitur, Pater noster, Ave María, Deus in adjutórium. Hymnus, et Psalmi, ut in Psalterio: Antiphona secundum Officii qualitatem, ordine quo supra. Dictis Psalmis et Antiphona, dicitur Capitulum et Responsorium breve pro qualitate Officii: quæ in Dominicis, et Feriis, quando non habentur propria in Proprio de Tempore, dicuntur ut in Psalterio: in Festis, si in Proprio Sanctorum non sint propria, sumuntur de Communi. Post Responsorium breve dicitur Dóminus vobíscum, et Oratio, quæ habetur in Proprio de Tempore: si autem fit de Sancto, ut in Proprio Sanctorum: alioquin ut in Communi.
Post Orationem repetitur Dóminus vobíscum, et dicitur Benedicámus Dómino, Fidélium ánimæ, et Pater noster, secreto, ut infra in Rubrica de Oratione Dominica explicatur.
Ad Vesperas, Pater noster, Ave María, Deus in adjutórium, etc. Deinde dicuntur quinque Psalmi cum quinque Antiphonis, ut in Proprio, aut Communi Sanctorum signantur. In Dominicis autem, et Feriis, Antiphonæ et Psalmi semper dicuntur ut in Psalterio (ubi etiam tempore Paschali Psalmi dicuntur sub una Antiphona, Allelúja) nisi aliæ propriæ Antiphonæ vel Psalmi (ut in Dominicis Adventus, et triduo ante Pascha) assignentur.
Post Psalmos et Antiphonas dicitur Capitulum, Hymnus, Versus, Antiphona ad Magníficat cum eodem Cantico; et Oratio; omnia de Tempore, vel de Sancto, pro qualitate Officii.
Preces, quando dicendæ sunt, dicuntur ante Orationem; Commemorationes vero de Cruce, S. Maria, S. Joseph, Apostolis, Patrono, et Pace, post Orationem, ut in propriis Rubricis habetur. Terminatur autem Officium Vesperarum ut in aliis Horis.
Ad Completorium absolute dicitur Lectio brevis, ut in Psalterio: deinde Pater noster, Confíteor, Misereátur, Indulgéntiam, Convérte, Deus in adjutórium, Antiphona, Psalmi, Hymnus, Capitulum, Responsorium breve, Canticum cum Antiphona; omnia ut in fine Psalterii; et post Antiphonam in Duplicibus et infra Octavas dicitur Oratio; in alio autem Officio ante Orationem dicitur Kýrie eléison, cum reliquis precibus, ut ibidem in Psalterio.
Post Versum Benedícat et custódiat nos, etc. dicitur una ex Antiphonis beatæ Mariæ, cum Versiculo et Oratione, ut ibidem: et dicto Versu, Divínum auxílium, dicitur secreto, Pater noster, Ave María, et Credo.
Invitatorium semper dicitur in omni Officio ad Matutinum cum Psalmo Veníte exsultémus, ordine in principio Psalterii descripto: sed variatur pro Officii qualitate, ut in Psalterio, et Proprio de Tempore, ac in Proprio, et Communi Sanctorum.
Non dicitur in die Epiphaniæ, nec in triduo ante Pascha, ut suis locis notatur, nec in Officio Defunctorum per annum, excepto die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum, ac in die obitus seu depositionis Defuncti, et quandocumque dicuntur tres Nocturni.
Hymni semper dicuntur in qualibet Hora, præterquam a triduo ante Pascha, usque ad Vesperas Sabbati in Albis exclusive, et præterquam in Officio Defunctorum.
Ad Matutinum Hymnus dicitur post Psalmum Veníte, repetito Invitatorio, præterquam in die Epiphaniæ. Ad Laudes et Vesperas dicitur post Capitulum: ad Horas ante Psalmos, ad Completorium post Psalmos et Antiphonam.
Dicuntur autem in Officio de Tempore ut in Psalterio, quando proprii Hymni in Proprio de Tempore non adsunt: qui Hymni de Psalterio in Dominicis, et Feriis assignati dicuntur ab Octava Pentecostes usque ad Adventum (Dominica infra Octavam Corporis Christi excepta) et ab Octava Epiphaniæ usque ad Dominicam primam Quadragesimæ exclusive. In Officio de Sanctis dicuntur ut in Communi Sanctorum, nisi proprii in Proprio Sanctorum habeantur.
In Nativitate Domini usque ad Epiphaniam, in Festo Corporis Christi et per Octavam, et quandocumque fit Officium beatæ Mariæ tam novem, quam trium Lectionum, etiam tempore Paschali, in fine omnium Hymnorum (præterquam in fine Hymni Ave maris stella, et Hymni ad Laudes in Festo Corporis Christi, qui habet ultimum versum proprium) dicitur Jesu, tibi sit glória, Qui natus es de Vírgine, ut in ejus Officio parvo, etiamsi dicantur Hymni de Sanctis, qui infra Octavas prædictas celebrantur, dummodo Hymni illi sint ejusdem metri, nec habeant ultimum Versum proprium, ut Hymnus sanctæ Crucis ad Vesperas, et plurim. Martyrum ad Matutinum.
In Epiphania Domini, et per Octavam, in fine omnium Hymnorum dicitur, Jesu, tibi sit glória, Qui apparuísti Géntibus.
A Dominica in Albis usque ad Ascensionem, in Pentecoste, et per Octavam, in fine omnium Hymnorum dicitur Deo Patri sit glória, Et Fílio qui a mórtuis; etiam in Festis Sanctorum eodem tempore Paschali occurrentium; dummodo Hymni sint ejusdem metri, nec habeant ultimum versum proprium, qui non mutatur, ut supra.
In Ascensione autem usque ad Pentecosten (præterquam in Hymno Salútis humánæ Sator) dicitur Jesu, tibi sit glória, Qui victor in cœlum redis: similiter etiam in Festis tunc occurrentibus.
In Transfiguratione Domini dicitur Jesu, tibi sit glória, Qui te revélas párvulis. Aliis temporibus terminantur Hymni, ut suis locis ponitur.
Ad omnes Horas nocturnas, et diurnas semper cum Psalmis dicuntur Antiphonæ, vel una, vel plures, pro diversitate Officii, et Horarum.
Si de tempore fiat Officium, id est, de Dominica, aut Feria, dicuntur Antiphonæ ut in Psalterio, quæ cum Psalmis positæ in Vesperis Dominicæ et Feriarum, in Completorio, et in Nocturnis (etiam quando fit Officium de Festo trium Lectionum, id est, Simplici), numquam mutantur, nisi tempore Paschali, in quo dicitur una tantum Antiphona Allelúja; excepto etiam tempore Adventus, in quo ad Vesperas, et Nocturnos Dominicæ ponuntur Antiphonæ propriæ. In Laudibus, et aliis Horis mutantur pro diversitate temporum, ut in Proprio de Tempore habentur: cum vero non assignantur propriæ, semper dicuntur quæ positæ sunt in Psalterio.
Antiphonæ, quæ in Proprio de Tempore pro Sabbatis ponuntur ad Magníficat pro prima Dominica alicujus mensis, sumendæ sunt ex ea Dominica, quæ est proximior Kalendis, vel est in Kalendis illius mensis; ut dictum est supra in Rubrica de Dominicis, ac etiam in Rubrica mensis Augusti; et semper in Sabbato ponitur Antiphona ad Magníficat, quæ contigua est libro Scripturæ in Dominica ponendo.
In Festis novem Lectionum ad Vesperas dicuntur Antiphonæ de Laudibus, nisi proprise in Vesperis assignentur. Ad Horas similiter, tam in Officio de Tempore, quam de Sanctis, quando habentur propriæ in Laudibus, et aliæ propriæ non fuerint ad Horas, sumuntur ex Laudibus, quarta prætermissa, hoc ordine: Ad Primam, prima; ad Tertiam, secunda; ad Sextam, tertia; ad Nonam, quinta.
In Feriis Adventus, quæ non habent in Laudibus Antiphonas proprias, sumuntur ad Horas ex Laudibus Dominicæ præcedentis. Ubi vero in Laudibus Feriarum fuerint propriæ, sumuntur ex ipsis Laudibus.
Tempore Paschali, in Officio tam novem, quam trium Lectionum, Psalmi cujuslibet Nocturni dicuntur sub unica Antiphona, quæ Officio convenit, ut suis locis ponitur: et in fine omnium Antiphonarum additur Allelúja quando in illis non habetur. A Septuagesima usque ad Pascha, ubi habetur Allelúja, tacetur; neque aliud ejus loco dicitur.
In Duplicibus ad Vesperas, Matutinum et Laudes tantum, Antiphonæ dicuntur ante Psalmos vel Cantica integræ, et post Psalmos vel Cantica integræ repetuntur: in aliis Horis, et in Officio non Duplici, in principio Psalmi, vel Cantici, inchoatur tantum Antiphona, deinde in fine integra dicitur. Et quando Antiphona sumitur ex principio Psalmi, vel Cantici, et incipit sicut Psalmus, vel Canticum, post Antiphonam non repetitur principium Psalmi, vel Cantici; sed continuatur quod sequitur in Psalmo, vel Cantico, ab eo loco, ubi secundum ritum diei desinit Antiphona, nisi discontinuetur per Allelúja.
Antiphonis propriis, tam in Officio de Tempore, quam de Sanctis, semper cedunt quæ habentur in Psalterio, et in Communi Sanctorum.
Quando fit aliqua commemoratio semper dicitur Antiphona ante Orationem cum Versu, quæ sumitur ex Officio, quod convenit ei, de quo fit commemoratio; ita ut in Vesperis sumatur Antiphona, quæ assignatur ad Magníficat; in Laudibus, quæ ad Benedíctus, cum Versibus qui habentur post Hymnum.
Antiphonæ sanctæ Mariæ positæ in fine Completorii, dicuntur ut inferius in propria Rubrica disponitur.
Psalmi in Officio de Tempore per omnes Horas in Dominicis, et Feriis dicuntur eo modo, quo distributi sunt in Psalterio: nisi aliquando aliter in Proprio de Tempore signetur. In Festis autem dicuntur, ut in propriis locis signantur: alioquin, ut in Communi Sanctorum.
Psalmi ad Laudes de Dominica, cum Cantico Benedícite dicuntur in omnibus Festis per annum, et in Feriis temporis Paschalis.
Psalmus Confitémini dicitur ad Primam cum aliis Psalmis in Psalterio assignatis, in omnibus Dominicis (quando Officium fit de Dominica, ut in Psalterio, etiam in Dominicis, quæ occurrunt infra Octavas Sanctorum) a tertia Dominica post Pentecosten inclusive, usque ad Nativitatem Domini exclusive: et a secunda Dominica post Epiphaniam inclusive, usque ad Septuag. exclusive: a Septuages. autem usque ad Pascha, ejus loco dicitur Psalmus Dóminus regnávit, quia Psalmus Confitémini tunc dicitur ad Laudes post Psalmum Miserére, ut suo loco ponitur. In Dominicis vero temporis Paschalis, a Dominica in Albis inclusive, usque ad Ascensionem exclusive, dicuntur tantum tres Psalmi sicut in Festis, addito Symbolo sancti Athanasii. Alii Psalmi per singulas Ferias distributi ad Primam, dicuntur singuli loco Psalmi Confitémini, in feriali tantum Officio, quando de Feria agitur extra tempus Paschale. In Feriis vero temporis Paschalis, in Festis per annum, et in Sabbato, sive de sancta Maria, sive de Feria fiat Officium, dicuntur tantum tres Psalmi, scilicet: Deus in nómine tuo, Beáti immaculáti, et Retríbue; etiam si Festum Duplex celebretur in Dominica.
In Dominicis autem, quando Officium fit de Dominica ut in Psalterio, post Psalmos additur semper Symbolum sancti Athanasii Quicúmque ut infra in propria Rubrica dicitur.
Psalmi Horarum, scilicet ad Tertiam, Sextam, et Nonam, et ad Completorium, numquam mutantur, ut in Psalterio, sive de Sanctis, sive de Tempore fiat Officium.
Psalmi de Dominica ad Vesperas, ut plurimum dicuntur in Vesperis Festorum, excepto ultimo, qui mutatur: cum vero aliter fieri debet, suis locis notatur. In Vesperis infra Octavam dicuntur Psalmi ut in secundis Vesperis Festi: sed in primis Vesperis diei Octavæ dicuntur ut in primis Vesperis Festi, nisi aliter notetur.
In fine Psalmorum semper dicitur Glória Patri, præterquam in Psalmo Deus Deus meus ad te de luce vígilo, et in Psalmo Laudáte Dóminum de cœlis, qui conjunguntur cum aliis Psalmis, et in fine ultimi tantum dicitur Glória Patri, ut suis locis notatur. Præterea non dicitur in triduo majoris Hebdomadæ ante Pascha, nec in Officio Defunctorum, cujus loco pro Defunctis dicitur Réquiem ætérnam dona eis Dómine, etiamsi fiat Officium pro uno tantum.
Ut sacræ Vulgatæ editionis puritas inconfusa et illibata servetur, etiam quoad interpunctiones et distinctiones in sacris Bibliis appositas, additus est Asteriscus, ut sit nota musicæ partitionis in medio Versu.
Cantica dicuntur in Officio de Tempore, tam de Dominicis, quam Feriis, ad Laudes, Vesperas et Completorium, ut in Psalterio distribuuntur.
In Festis, et tempore Paschali ad Laudes semper dicitur Canticum Benedícite, ut in Dominica; et in fine ejus non dicitur Glória Patri, sicut in aliis Canticis dicitur, nec respondetur Amen. Alia Cantica ferialia ut in Psalterio, ad Laudes non dicuntur, nisi quando fit Officium de Feria extra tempus Paschale.
Canticum Benedíctus, Magníficat, et Nunc dimíttis, semper dicuntur suo loco, ut in Psalterio.
Versus semper dicuntur ad Matutinum post ultimum Psalmum et Antiphonam Nocturnorum: sive in Officio dicantur tres Nocturni, sive unus. Ad Laudes et Vesperas Versus dicitur post Hymnum: ad Horas dicitur in Responsorio brevi, post repetitionem partis Responsorii, dicto Glória Patri.
In Pascha Resurrectionis et per Octavam usque ad Vesperas Sabbati in Albis exclusive, in Nocturno tantum dicitur Versus, in aliis Horis non dicitur, ut ibidem.
Quando fit aliqua commemoratio, semper post Antiphonam ejus, de quo fit commemoratio, dicitur Versus, qui in ejus Officio ponitur post Hymnum Vesperarum et Laudum, nisi aliter notetur.
Versibus prædictis tempore Paschali semper additur Allelúja; non autem Versibus Precum, nec in Pretiósa ad Primam, neque in Versibus Responsoriorum Matutini.
In Officio Festi trium Lectionum post omnes Psalmos feriales cum Antiphonis dicitur Versus de Communi Sanctorum, hoc ordine: Feria secunda et quinta, Versus primi Nocturni: Feria tertia et sexta, Versus secundi Nocturni: Feria quarta, Versus tertii Nocturni.
Versus positi in Psalterio ad Laudes et Vesperas semper dicuntur, quando alii proprii non assignantur in Proprio de Tempore.
Absolutiones et Benedictiones dicuntur per ordinem in Officio novem Lectionum ante Lectiones, ut in prima Dominica de Adventu ponuntur, scilicet, post Versum, dicto Pater noster. Et ne nos, dicitur Absolutio, et Benedictiones, ut ibi: præterquam in Matutinis Tenebrarum majoris Hebdomadæ, et in Officio Defunctorum, in quibus Absolutio et Benedictiones non dicuntur.
Si fiat Officium trium Lectionum, et sit de Feria, in qua singulæ tres Lectiones sunt de Scriptura, Absolutio et Benedictiones sumuntur ex prima Dominica de Adventu, hoc ordine: Feria secunda et quinta dicuntur Absolutio et Benedictiones primi Nocturni: Feria tertia et sexta, secundi Nocturni: Feria quarta et Sabbato, tertii Nocturni.
Si autem singulæ tres Lectiones sint de Homilia super Evangelium, Absolutio dicitur secundum Ferias, ut supra: Benedictiones vero semper dicuntur ut in tertio Nocturno, scilicet: prima Benedictio erit Evangélica léctio: secunda, Divínum auxílium: tertia, Ad societátem. Si fit de Sancto trium Lectionum, Absolutio dicitur secundum Ferias, ut supra: Benedictiones vero semper dicuntur ut in tertio Nocturno, hoc modo: prima Ille nos benedícat: secunda, Cujus, vel Quorum vel Quarum Festum cólimus: tertia, Ad societátem.
Quando fit Officium sanctæ Mariæ in Sabbato, Absolutio et Benedictiones dicuntur, ut habentur in ejus Officio parvo circa finem Breviarii.
Lectiones leguntur ad Matutinum, dictis Psalmis Nocturnorum cum Antiphonis, Versibus, Absolutionibus quoque, et Benedictionibus, ut supra. In Duplicibus et Semiduplicibus dicuntur novem Lectiones, id est, in quolibet Nocturao tres: in Feriis, et in Festis Simplicibus leguntur tantum tres Lectiones.
In Officio novem Lectionum dicuntur hoc modo. In primo Nocturno semper leguntur tres Lectiones de Scriptura: quæ, quando suis locis propriæ, aut de Communi Sanctorum non assignantur, semper leguntur ut in Officio de Tempore; quæ sua quaque die occurrunt legendas. In secundo Nocturno, si fit de Sancto, tres Lectiones leguntur de vita Sancti, vel de aliquo Sermone, aut Tractatu, qui ei convenit: quæ, si non adsint proprias, leguntur ex Communi Sanctorum. Ex quo etiam Communi completur numerus trium Lectionum, quando Officiura fit novem Lectionum de aliquo Sancto, qui habet tantum unam vel duas Lectiones proprias. Si fit de Dominica, vel de alio Officio novem Lectionum per annum, etiam de Octava, leguntur tres Lectiones de Sermone, aut Tractatu, qui in illis ponitur. In tertio Nocturno semper leguntur tres Lectiones de Homilia in Evangelium, positæ in Proprio, aut ex Communi assignatæ: et primæ Lectioni de Homilia semper præponitur principium Evangelii, de quo est Homilia, etiam infra Octavas. Excipiuntur ab hoc ordinario Lectionum Matutina Tenebrarum ante Pascha, et Defunctorum, ut in suis Officiis ponitur.
Si in Officio novem Lectionum, in quo non dicitur nonum Responsorium, contingat fieri Commemorationem de aliquo Sancto, qui propriam habet Lectionem, nona Lectio legitur de Sancto: si habuerit duas Lectiones, ex duabus fiat una Lectio, omissa nona Lectione in dicto Officio novem Lectionum vel octavæ Lectioni adjuncta. Item de Festo Duplici aut Semiduplici, si fiat tamquam Simplex, legitur nona Lectio composita ex omnibus Sancti Lectionibus historicis secundi Nocturni, ut supra dictum est in Rubrica de Commemorationibus num. 10. Quod si eodem die occurrat Dominica, vel Feria quæ habeat Homiliam, nona Lectio Sancti omittitur, et ejus loco legitur Homilia Dominicæ vel Feriæ; scilicet vel prima Lectio de Homilia, vel tres simul in unam Lectionem conjunctæ. Similiter si plures occurrant nonæ Lectiones propriæ de Sanctis, legitur tantum illa dignioris.
In Officio trium Lectionum, si fit de Feria, tres Lectiones leguntur de Scriptura, nisi tres sint de Homilia, quia tunc omissis Lectionibus de Scriptura, leguntur de Homilia. Si fit de Sancto, qui habeat duas Lectiones, prima tantum erit de Scriptura, ut vel legatur una, vel ex tribus simul junctis fiat una; secunda et tertia de Sancto. Si unam tantum habuerit, vel propriam, vel ex Communi assignatam, prima et secunda erunt de Scriptura, tertia de Sancto: quod etiam servatur in Officio beatæ Mariæ in Sabbato.
Lectiones autem de Scriptura in Officio de Tempore sic distributæ sunt per annum, ut quotidie aliquid ex ea legatur, etiam in Officio de Sanctis, quando aliæ (ut dictum est) non assignantur.
Initia librorum sacræ Scripturæ (qui fere semper in Dominicis inchoantur) eo die ponuntur, quo notata sunt, etiamsi fiat Officium de Sancto, nisi in Festo aliæ propriæ Lectiones de Scriptura, vel de Communi assignentur: tunc enim initium Lectionis de Scriptura transfertur in sequentem diem similiter non impeditam; et Lectiones illi diei de eadem Scriptura assignatæ vel cum superioribus Lectionibus legantur, vel omittantur: ita ut non oporteat eas amplius in alio sequenti die resumere, sed illæ legantur, quæ sua quaque die occurrunt, aut cum eisdem jungantur. Quod semper servetur, quando Lectiones occurrentes de Scriptura aliquo die omittuntur.
Cum autem initium alicujus Epistolæ catholicæ tempore Paschali, aut alicujus Prophetæ minoris mense Novembri, infra Hebdomadam illorum temporum impeditur aliquo Festo novem Lectionum habente proprias Lectiones de Scriptura, dictum initium Epistolæ et Prophetæ, quoad comode fieri poterit, ponatur in sequenti Feria, alio simili initio Scripturæ ponendo, vel Festo non impedita; alioquin in præcedenti similiter non impedita, ita ut aliquo modo ponatur, etiamsi plura initia eodem die poni oporteat.
De Scriptura quoque tantum est positum, quantum satis videtur pro numero Hebdomadarum, quæ esse possunt inter Epiphaniam et Septuagesimam, et inter Pentecosten et Adventum. Ubi vero contingit minui numerum Dominicarum et Hebdomadarum post Epiphaniam, adveniente Dominica Septuagesimæ, quod superest de Epistolis beati Pauli, quæ distributæ sunt pro numero dictarum Dominicarum et Hebdomadarum, eo anno omittitur, quamvis de aliquibus Epistolis nihil sit lectura. Quod etiam fit de Scriptura ex libris Regum (de quibus legitur ab Octava Pentecostes usque ad Dominicam primam Augusti), cum non expletur numerus Dominicarum post Pentecosten de eis libris annotatus usque ad mensem Augusti; quia tunc, Lectionibus de his libris omissis, legitur de Scriptura, quæ ponitur mense Augusti. Quod si fiat de aliqua Dominica post Epiphaniam anticipatæ in Feria, eo modo quo dictum est de Dominicis num. 4 et 5; tunc post Officium Dominicæ anticipatæ, in sequentibus diebus legatur de Epistolis sancti Pauli assignatis Dominicæ anticipatæ, et sequentibus Feriis, omissis aliis, quæ sunt assignatæ præcedenti Hebdomadæ. Quid autem observandum sit, cum mensis, cui quinque Dorainicæ assignantur, non habuerit nisi quatuor, in propriis locis notatur.
Lectiones de Scriptura positæ in Communi Sanctorum leguntur in Festis, ubi assignantur in Proprio Sanctorum per annum. Rursus, quando aliquod Festum in propria Ecclesia solemniter celebratur: itera, quando aliquod Festum novem Lectionum occurrit in Quadragesima, et Quatuor Temporibus, in secunda Feria Rogationum, et in Vigilia Ascensionis, in quibus Feriis in Officio de Tempore non assignantur Lectiones de Scriptura, sed de Homilia; tunc enim in Festis recurrendum est ad Lectiones de Scriptura positas in Communi Sanctorum. Quod si in aliquibus ex supradictis Feriis occurrat dies Octava alicujus Festi habentis Octavam, tunc in primo Nocturno diei Octavæ repetantur Lectiones, quæ in primo Nocturno Festi lectæ fuerunt: si vero occurrat dies infra Octavam, tunc sumantur de Communi. Alias Lectiones secundi et tertii Nocturni positæ in Communi Sanctorum similiter leguntur, quando in Proprio Sanctorum assignantur, et quando in aliqua Ecclesia aliquod Festum celebratur cum novem Lectionibus (quia in ea est solemne, aut consuetum in ea celebrari), quod proprias et approbatas de Festo Lectiones non habuerit.
Lectiones primi Nocturni leguntur cum titulo libri, ex quo sumuntur, nisi aliter in propriis locis notetur. Lectiones etiam secundi Nocturni, quando sunt ex aliquo Sermone vel Tractatu, leguntur cum titulo et nomine Auctoris; alias minime. Et similiter in tertio Nocturno præponitur titulus auctoris cujus est Homilia.
In fine cujusque Lectionis dicitur Tu autem Dómine miserére nobis, et respondetur Deo grátias. Quod etiam fit in Lectionibus brevibus in principio Completorii, et in fine Primæ post Pretiósa, præterquam in triduo majoris Hebdomadæ ante Pascha, et in Officio Defunctorum, ut suis locis ponitur.
Responsoria dicuntur ad Matutinum post Lectiones: id est, post quamlibet Lectionem dicitur unum Responsorium, ut infra.
In Festis novem Lectionum (præterquam in Festo sanctorum Innocentium, quando non venerit in Dominica), et in Dominicis ab Octava Paschæ inclusive, usque ad Adventum exclusive, et a Dominica infra Octavam Nativitatis inclusive, usque ad Septuagesimam exclusive, dicuntur octo tantum Responsoria; et in fine tertii, sexti, et octavi dicitur Glória Patri, cum repetitione partis Responsorii: quod regulare est in fine ultimi Responsorii cujuslibet Nocturni, tam in Officio novem quam trium Lectionum: excepto Tempore Passionis, quo Tempore, loco Glória Patri, repetitur Responsorium a principio: excepto etiam Officio Defunctorum, in quo illius loco dicitur Réquiem ætérnam, etc. Qui Versus Glória Patri quibusdam diebus dicitur in primo Responsorio, ut in propriis locis annotatur. Post nonam Lectionem prædictis diebus, quando octo tantum dicuntur Responsoria, immediate dicitur Hymnus Te Deum.
In Dominicis Adventus, et in Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive, et in triduo ante Pascha, dicuntur novem Responsoria, quia tunc non dicitur Te Deum.
In Officio autem trium Lectionum, quando fit de Festo, et in Feriis Temporis Paschalis, quod est inter Dominicam in Albis et Ascensionem (excepta Feria secunda Rogationum, in qua ponitur tertium Responsorium), dicuntur duo Responsoria, quia post tertiam Lectionem dicitur Te Deum. Quæ Responsoria in Festis sumuntur de Communi Sanctorum, et in dictis Feriis Temporis Paschalis, quando alia propria non assignantur, sumuntur de Dominica in qua primo sunt posita, hoc ordine: secunda et quinta Feria, primum et secundum Responsorium primi Nocturni: Feria tertia et sexta, primum et secundum Responsorium secundi Nocturni: Feria quarta primum et secundum Responsorium tertii Nocturni.
In aliis Feriis extra Tempus Paschale dicuntur tria Responsoria (quia in illis non dicitur Te Deum), hoc ordine: Feria secunda et quinta, tria Responsoria primi Nocturni: Feria tertia et sexta, tria Responsoria secundi Nocturni: Feria quarta et Sabbato, quando in eo fit de Feria, tria Responsoria tertii Nocturni Dominicæ præcedentis, in qua primo sunt posita. Verum quia in tertio Nocturno Dominicarum a tertia post Pentecosten inclusive, usque ad Adventum exclusive, non habetur nisi unum Responsorium dicendum infra Hebdomadam, quod est septimum in Dominica (propterea quod Responsorium Duo Séraphim non dicitur nisi in prædictis Dominicis); ideo Feria quarta et Sabbato, quando Responsoria sumenda erunt ex tertio Noctumo, primum Responsorium erit quod est septimum Dominicæ: secundo et tertio loco dicitur secundum et tertium sequentis Feria, id est, post secundam et tertiara Lectionem dicitur secundum et tertium Responsorium, quod est secundum et tertium secundæ sequentis Feriæ, si propria Responsoria habuerit; alioquin, si non habuerit propria, dicitur secundum et tertium Responsorium primi Nocturni ejusdem Dominicæ. Ab Octava Epiphania: usque ad Septuagesimam habentur Responsoria propria in singulis Feriis, excepto Sabbato, in quo, quando fit de Feria, dicuntur Responsoria Feriæ quartæ.
Sumuntur autem Responsoria ex eo loco, ubi primo sunt posita in principio mensis, vel libri, et repetuntur in aliis sequentibus Dominicis illius mensis in quibus alia non assignantur; vel donec de illo libro legitur, unde sumpta sunt Responsoria. Quæ autem in prima Hebdomada mensis posita sunt per Ferias, repetuntur eodem ordine in eisdem Feriis per sequentes Hebdomadas, donec alia ponantur. Ubi vero non adsunt propria, semper ex Nocturnis Dominicæ sumuntur dicto ordine.
Si Responsoria primi Nocturni ejus Dominicæ, in qua primo ponuntur, propter Festum Duplex in ea occurrens, in ipsa Dominica poni non possint, ponantur prima die ejus Hebdomadæ, in qua occurrit fieri de Feria, et omittantur alia quse forte in illa Feria propria haberentur. Si vero in tota Hebdomada non occurrat dies in quo fiat de Feria, illa Responsoria ponantur in sequenti Hebdomada, vel Dominica similiter non impedita, et dummodo in ea alia Responsoria non sint primo ponenda; alioquin eo anno omittantur. Responsoria etiam quæ in aliquibus Feriis per Hebdomadam habentur, si eo die quo posita sunt, non possunt dici propter Festum occurrens, non sunt transferenda in aliam diera, sed omittuntur.
Tempore Paschali, in fine Responsorii, ante Versum, additur Allelúja.
Responsoria brevia dicuntur post Capitulum ad Primam, Tertiam, Sextam, et Nonam, et ad Completorium, præterquam in triduo ante Pascha usque ad Nonam Sabbati in Albis inclusive, quibus diebus non dicuntur. Ad Primam et Completorium semper dicuntur eodem modo, ut in Psalterio. In aliis Horis, quando fit Officium de Dominica, vel Feria per annum, dicuntur ut habentur in Psalterio. In Adventu autem, Quadragesima, Tempore Passionis et Paschali, ut suis locis habentur propria. In Festis similiter, quando non habentur propria, dicuntur ut in Communi Sanctorum.
In fine Responsorii brevis dicitur Glória Patri, cum repetitione Responsorii eo modo quo ordinatur ad Primam in Psalterio, præterquam Tempore Passionis: tunc enim non dicitur Glória Patri in Officio de Tempore, sed solum repetitur Responsorium breve a principio.
In Responsorio brevi ad Primam, loco Versus: Qui sedes etc., in Adventu dicitur: Qui ventúrus es in mundum, tam in Dominicis et Feriis, quam in Festis, excepto Festo Immaculatæ Conceptionis beatæ Mariæ et per Octavam. In Nativitate Domini usque ad Epiphaniam, etiam in Festis occurrentibus; in Festo Corporis Christi, et per Octavam, et in omni Officio beatæ Mariæ, tam novem quam trium Lectionum, etiamsi infra ejusdem Octavas fiat de Festo vel de Dominica, dicitur: Qui natus es de María Vírgine In Epiphania, et per Octavam, et in Festo Transfigurationis, dicitur: Qui apparuísti hódie A Dominica in Albis inclusive, usque ad Ascensionem exclusive, tam in Officio de Tempore, quam de Sanctis (excepto Officio beatæ Mariæ) semper dicitur: Qui surrexísti a mórtuis. In Ascensione usque ad Pentecosten exclusive dicitur: Qui scandis super sídera. In Pentecoste et reliquo anni tempore, tam in Officio de Tempore quam de Sanctis, dicitur: Qui sedes ad déxteram Patris, ut in Psalterio. Aliqua præterea sunt propria Officia, veluti Pretiosissimi Sanguinis, et Sacratissimi Cordis D.N.J.C. ac septem Dolorum B.M.V., in quibus proprius versus assignatur, ut suis locis ponitur.
Responsoria brevia aliarum Horarum, quæ ponuntur in prima Dominica de Adventu, dicuntur per totum Adventum, quando fit Officium de Tempore. Similiter quæ ponuntur in prima Dominica Quadragesimæ, dicuntur usque ad Dominicam Passionis exclusive. Et quæ ponuntur in Dominica Passionis, dicuntur usque ad Feriam quintam in Cœna Domini exclusive. Item quæ ponuntur in Dominica in Albis, dicuntur usque ad Ascensionem exclusive. Quæ vero ponuntur in aliquo Festo habente Octavam, dicuntur per tofam Octavam quando fit de Octava. In Officio autem beatæ Mariæ, tam novem quam trium Lectionum, exceptis Festis quæ habent propria, dicuntur semper Responsoria brevia de Communi Virginum.
Tempore Paschali, a Dominica in Octava Paschæ usque ad Sabbatum post Pentecosten inclusive, in fine Responsorii brevis ante primum Versum dicuntur duo Allduja. quæ etiam post dictum primum Versum repetuntur pro parte Responsorii; et in fine secundi Versus unum tantum Allelúja, tam in Officio de Tempore quam de Sanctis, ut dicitur in Rubrica quæ est in Sabbato in Albis. Extra tempus Paschale, quamvis in aliquibus Festis ad Tertiam, Sextam et Nonam, Responsoriis brevibus addantur Allelúja, non ideo adduntur ad Primam et Completorium.
Capitula semper dicuntur (præterquam a Feria quinta in Cœna Domini, usque ad Vesperas Sabbati in Albis exclusive, et præterquam in Officio Defunctorum) ad Vesperas, Laudes et alias Horas, dictis Psalmis et Antiphonis; ad Completorium vero dicto etiam Hymno.
Capitula Dominicalia posita in Psalterio in primis et secundis Vesperis, in Laudibus et Horis, dicuntur a tertia Dominica post Pentecosten usque ad Adventum, et a secunda post Epiphaniam usque ad Septuagesimam. Capitula autem ferialia dicuntur post Octavam Pentecostes usque ad Adventum, et ab Octava Epiphaniæ usque ad Dominicam primam Quadragesimæ. Aliis temporibus dicuntur ut in Proprio de Tempore: si fit de Sanctis, ut in Proprio de Sanctis, cum propria adsunt; alioquin de Communi Sanctorum. Capitulum Primæ et Completorii (quando Capitula dicuntur) numquam mutatur, ut in Psalterio.
In Dominicis ab Adventu usque ad Octavam Epiphaniæ, et a Septuagesima usque ad tertiam post Pentecosten, et in Feriis temporis Paschalis, et in omnibus Festis regulariter, Capitulum positum in primis Vesperis dicitur in Laudibus, ad Tertiam, et in secundis Vesperis, quibusdam exceptis, quæ suis locis assignantur.
In Feriis tempore Paschali ad Primam dicitur Capitulum Regi sæculórum sicut in Dominicis et in Festis. Post Capitulum semper respondetur Deo grátias.
Oratio in Vesperis et Laudibus dicitur post Antiphonas ad Magníficat et Benedíctus immediate, nisi quando dicendæ sunt Preces, quæ dicuntur post Antiphonam, et in fine illarum Oratio. Ad Primam et alias Horas Oratio dicitur post Responsorium breve, nisi dicendæ sint Preces: tunc enim Oratio dicitur post Preces. Ad Completorium Oratio dicitur post Ant. Salva nos, nisi dicendse sint Preces: et tunc dicitur post illas.
Ad Primam et Completorium numquam mutantur Orationes, quæ habentur in Psalterio, præterquam in triduo ante Pascha, in quo triduo ad omnes Horas usque ad Nonam Sabbati sancti inclusive post Psalmum Miserére, dicitur Oratio diei, ut suo loco ponitur. In aliis Horis regulariter dicitur Oratio quæ dicta est in primis Vesperis. In Quadragesimam autem, Quatuor Temporibus, Vigiliis, et Feria secunda Rogationum, Oratio quæ dicta est in Laudibus, dicitur tantum ad Tertiam, Sextam et Nonam. In Vesperis autem sequentibus, si fit de Feria, dicitur vel alia propria, ut in Quadragesima, vel Dominicæ præcedentis, ut in aliis Feriis. Quse Oratio præcedentis Dominicæ semper dicitur in feriali Officio per Hebdomadam, quando propria non assignatur. Infra Octavas dicitur Oratio ut in die Festi: similiter et in die Octava, nisi alia propria assignetur.
Ante Orationem, etiam quando aliquis solus recitat Officium, semper dicitur Versus Dóminus vobiscum, et respondetur Et cum spíritu tuo. Qui Versus non dicitur ab eo qui non est saltem in ordine Diaconatus, nec a Diacono, præsente Sacerdote, nisi de illius licentia. Si quis autem ad Diaconatus ordinem non pervenerit, ejus loco dicat Dómine, exaúdi oratiónem meam, et respondetur Et clamor meus ad te véniat. Deinde dicitur Orémus, postea Oratio: quæ si unica tantum dicatur, Versus Dóminus vobíscum vel Dómine exaúdi repetitur finita Oratione, postquam fuerit responsum Amen. Sin autem plures Orationes dicendæ sint, ante quamlibet Orationem dicitur Antiphona et Versus, deinde Orémus: et post ultimam Orationem repetitur Dóminus vobíscum: postea dicitur Benedicámus Dómino, respondetur Deo grátias. Deinde dicitur Versus Fidélium ánimæ: qui Versus non dicitur post Benedicámus Dómino, ad Primam ante Pretiósa, etc., neque ad Completorium ante Versum Benedícat etc., nec quando post aliquam Horam immediate sequitur Officium parvum beatæ Mariæ, vel Officium Defunctorum, aut Septem Psalmi Pœnitentiales, vel solæ Litaniæ.
Si Oratio dirigatur ad Patrem, concluditur Per Dóminum: si ad Filium, Qui vivis et regnas. Si in principio Orationis fiat mentio Filii, dicatur Per eumdem; si in fine Orationis, dicatur Qui tecum vivit et regnat. Si fiat mentio Spiritus sancti, dicatur In unitáte ejúsdem Spíritus sancti, etc.
Quando plures Orationes dicuntur, prima tantum dicitur sub sua conclusione Per Dóminum, vel aliter, ut supra: aliæ non concluduntur, nisi in ultima Oratione; sed unicuique Orationi semper præponitur Orémus, præterquam in Officio Defunctorum, in quo, alio modo quam ut supra, Orationes dicuntur: item in Litaniis, Orationes omnes dicuntur conjunctim sub uno Orémus, ut suis locis habctur.
Hymnus Te Deum dicitur in omnibus Festis per annum, tam iii quam ix Lectionum, et per eorum Octavas, excepto Festo sanctorum Innocentium, nisi venerit in Dominica; dicitur tamen in ejus die Octava. Dicitur etiam in omnibus Dominicis a Pascha Resurrectionis inclusive, usque ad Adventum exclusive; et a Nativitate Domini inclusive, usque ad Septuagesimam exclusive, et in omnibus Feriis temporis Paschalis, scilicet a Dominica in Albis usque ad Ascensionem, excepta Feria secunda Rogationum, in qua non dicitur.
Non dicitur autem in Dominicis Adventus, et a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive, neque in Feriis extra tempus Paschale.
Cum dicitur, omittitur semper nonum, vel tertium Responsorium, et statim dicitur post ultimam Lectionem.
Cum non dicitur, ejus loco ponitur nonum, vel tertium Responsorium; quo dicto statim inchoantur Laudes. Similiter quando dicitur Te Deum, eo Hymno dicto statim inchoantur Laudes, præterquam in Nocte Nativitatis Domini; quia tunc dicitur Oratio, postea celebratur Missa, ut suo loco notatur.
Oratio Dominica Pater noster, et Salutatio Angelica Ave María, semper dicitur secreto ante omnes Horas, præterquam ad Completorium, in cujus principio post Lectionem brevem Fratres: Sóbrii, dicto Versu Adjutórium nostrum dicitur tantum Pater noster secreto; et in fine Completorii, statim post Orationem beatæ Mariæ, dicitur Pater noster, Ave María, et Credo, totum similiter secreto. Finitis Horis, et dicto Versu Fidélium ánimæ dicitur similiter secreto Pater noster tantum, nisi sequatur Officium beatæ Mariæ, quia tunc post illud dicitur Pater noster ut supra, et nisi alia Hora subsequatur: tunc enim dicitur semel tantum Pater noster, cum Ave María pro principio sequentis Horæ; qua finita, dicitur Pater noster, ita ut semper dicatur in fine ultimæ Horæ. Si autem post Vesperas immediate sequatur Completorium, dicto Fidélium ánimæ, incipitur Versus Jube domne benedícere.
Quando in fine Orationis Dominicæ proferendum est clara voce Et ne nos indúcas, semper in principio eadem voce proferuntur hæc duo verba Pater noster, ut in Precibus, et similibus: alias numquam proferuntur, sed dicitur totum secreto. Ad Laudes vero et Vesperas, quando in feriali Officio dicuntur Preces, totum dicitur clara voce ab Hebdomadario.
Salutatio Angelica semper dicitur ante Officium beatæ Mariæ, quando non conjungitur cum Officio Domini; quia tunc sufficit dixisse eam in principio cum Oratione Dominica.
Symbolum Apostolorum semper dicitur ante Matutinum et Primam, et finito Completorio post Orationem Angelicam, totum secreto: etiamsi ad Primam et Completorium iterum dicendum sit cum Precibus. Quando vero dicitur cum Precibus ad Primam et Completorium, clara voce profertur Credo in Deum, et in fine Carnis resurrectiónem: reliquum dicitur secreto: alias totum secreto dicitur, ut supra.
Symbolum S. Athanasii dicitur ad Primam post Psalmum Retríbue, in omnibus Dominicis per annum, quando Officium fit de Dominica, exceptis Dominicis infra Octavas Nativitatis Domini, Epiphaniæ, Ascensionis, et Corporis Christi, ac Dominica Resurrectionis et Pentecostes, in quibus dicuntur tantum tres Psalmi consueti, ut in Festis. In Dominicis infra alias Octavas, et in Dominica Trinitatis dicitur; alias numquam, neque si aliquod Festum Duplex celebretur in Dominica. Et in fine illius dicitur Glória Patri.
Preces sunt aliquot Versus qui aliquando dicuntur ante Orationem, incipientes a Kýrie eléison, vel a Pater noster.
Preces Dominicales ad Primam et Completorium, ut in Psalterio, non dicuntur in Duplicibus, nec infra Octavas, nec in Vigilia Epiphaniæ, et Feria sexta et Sabbato post Octavam Ascensionis, etiamsi infra Octavam fiat Officium de Dominica, vel alio Festo Semiduplici, quia tunc ratione Octavæ non dicuntur; alias autem semper dicuntur.
Preces feriales ad Laudes et per Horas distinctæ, ut in Psalterio, dicuntur tantum in Feriis Adventus, Quadragesimæ, Quatuor Temporum, et Vigiliarum quæ jejunantur (exceptis Vigilia Nativitatis Domini, ac Vigilia et Quatuor Temporibus Pentecostes), et tunc dicuntur flexis genibus. In aliis Feriis per annum numquam dicuntur nisi Dominicales, et in illis non flectuntur genua.
In Feriis Adventus, Quadragesimæ, et Quatuor Temporum, dicuntur Preccs feriales etiam ad Vesperas, si non sequatur Festum: ad Completorium dicuntur consuetæ de Dominica, sed flexis genibus. Dicuntur autem Preces flexis genibus ab Hebdomadario usque ad Versum Dóminus vobíscum ante primam Orationem: a circumstantibus autem, usque ad Versum Benedicámus Dómino, post ultimam Orationem.
In Vigiliis Preces feriales dicuntur tantum ad Matutinum, et per Horas; ad Vesperas vero sequentes non dicunfur, quia inde fit de Festo. Quod si post Vigiliam S. Mathiæ sequatur primus dies Quadragesimæ, in Vesperis dicuntur Preces feriales, quamvis dicenda sit Oratio Dominicæ præcedentis, et non Vigiliæ. Quod etiam servatur quando in Feria sexta et Sabbato Quatuor Temporum Septembris fit Officium de Feria, cum in eis non occurrat Festum novem Lectionum: tunc enim in Vesperis Feriæ sextæ dicuntur Preces, quamvis dicenda sit Oratio Dominicas præcedentis, non autem Feriæ Quatuor Temporum.
Psalmus Miserére dicitur cum Precibus ad Vesperas tantum, et Psalmus De profúndis ad Laudes. In Officio Defunctorum dicuntur Psalmi, qui in eo Officio designantur.
Commemorationes communes, seu Suffragia de Sanctis, quæ habentur in Psalterio post Vesperas Sabbati, dicuntur in fine Vesperarum, et Laudum, ab Octava Epiphaniæ usque ad Dominicam Passionis exclusive, et ab Octava Pentecostes usque ad Adventum exclusive, in Dominicis, Feriis et Festis (nisi Officium sit Duplex, vel infra Octavas, etiamsi de Dominica, vel Semiduplici infra eas fiat), et illis adjungitur Commemoratio de Patrono, vel Titulo Ecclesiæ, ante vel post Commemorationem de sancta Maria, de sancto Jgseph, et de Apostolis, pro dignitate illius; ita tamen, ut semper ultimo loco ponatur Commemoratio de Pace. Et ante illas in feriali Officio fit Commemoratio de Cruce, quse habetur in Psalterio post Laudes Feriæ secundæ.
Tempore Paschali fit alia Commemoratio de Cruce, ut ibi ponitur in Laudibus Feriæ secundæ post Dominicam in Albis, et ea solum tunc dicitur; non tamen in Duplicibus, neque infra Octavas.
Si facienda sit Commemoratio alicujus Festi occurrentis, semper fit ante ipsa Suffragia consueta, etiam ante Commemorationem de Cruce.
Commemoratio de sancta Maria non fit cum aliis, quando dicitur ejus Officium parvum, nec quandocumque fit Officium de ea.
Antiphonæ beatæ Mariæ positæ in fine Psalterii post Completorium, singulæ dicuntur pro temporis diversitate, ut ibi annotatur, præterquam in triduo majoris Hebdomadæ ante Pascha.
Dicuntur autem extra Chorum, tantum in fine Completorii, et in fine Matutini, dictis Laudibus, si tunc terminandum sit Officium; alioquin, si alia subsequatur Hora, in fine ultimæ Horæ. In Choro autem semper dicuntur quandocumque terminata aliqua Hora discedendum est a Choro.
Numquam vero dicuntur post aliquam Horam, quando subsequitur cum Officio diei Officium Defunctorum, vel Septem Psalmi Pœnitentiales, aut Litaniæ, præterquam post Completorium, in quo semper dicuntur, etiamsi prsedicta subsequantur: neque etiam dicuntur quando post aliquam Horam immediate subsequitur Missa. Dicuntur autem flexis genibus (præterquam in diebus Dominicis, a primis Vesperis Sabbati, et toto tempore Paschali), Hebdomadario tamen ad Orationem surgente.
De Officio parvo beatæ Mariæ, de Officio Defunctorum, de Septem Psalmis Pœnitentialibus , et Litaniis, et de Psalmis Gradualibus, quando et quomodo, tam in Choro quam extra Chorum, dicenda sint, habentur suis locis propriæ Rubricæ circa finem Breviarii.
Tempore Paschali in Officio parvo beatæ Mariæ, quod dicitur in Choro, non additur Allelúja Antiphonis, neque Versibus, neque Responsoriis.
in quarum prima statim videri poterit de quo celebrandum erit Officium, si plura eodem die Festa occurrant. In secunda vero, quomodo Officium præcedens concurrat in Vesperis cum Officio sequentis diei.
Primum inveniatur numerus positus in quadrangulo illo, in quo Festa, de quibus est controversia, sibi invicem occurrunt: deinde legatur regula juxta dictum numerum descripta, et ex ea clare videbitur quid sit agendum.
Exempli gratia: Quadrangulus, in quo sibi invicem occurrunt Duplex primæ classis et Dominica primæ classis, erit qui est in angulo superiori primæ Tabellæ, in quo signatus est numerus 1., quia si ad eum tam Duplex quam Dominica prædicta ex eorum locis recto tramite pergerent, in eo sibi invicem occurrerent. Regula autem juxta dictum numerum apposita sic habet:
1. Translation de primo, Officium de secundo. Id est, Duplex primæ classis prædictum transferatur, et Officium fiat de Dominica primæ classis: quia cum in his regulis dicitur Dc primo seu præcedenti, intelligitur de Festo in superiori parte Tabellæ apposito, ut Duplex prædictuni; cum de secundo vel sequenti, de Festo in inferiori parte sub numeris apposito, ut Dominica prædicta.
In aliquibus autem quadrangulis nullus appositus est numerus, vel quia nullus occursus, neque concursus esse potest, vel quia in propriis locis adnotatur in Breviario quid sit agendum.
Scire tamen oportet quæ sint Duplicia primæ et secundæ classis, et majora per annum, et quæ Dominicæ, et Ferias majores dicantur.
in quibus nulla fit Commemoratio quorumque Festorum occurrentium, nisi prout supra in Rubricis.
in quibus de Simplicibus fit Commemoratio in Laudibus tantum; de aliis ut in Rubricis.
dividuntur in duas classes.
quæ numquam omittuntur.
quæ non omittuntur, nisi occurrente Patrono vel Tituli Ecclesiæ, et ejusdem Dedicatione; et tunc de eis fit semper Commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus.
quæ aliis duplicibus minoribus præferuntur.
de quibus semper fit commemoratio.
| Duplex i. classis, | 6 | 4 | 0 | 6 | 6 | 4 | 6 | 6 | 2 | 2 | 2 | 8 | 4 | 4 | 1 |
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| Duplex ii. classis, | 4 | 4 | 0 | 4 | 4 | 4 | 6 | 4 | 2 | 2 | 8 | 1 | 4 | 1 | 1 |
| Dupl. per annum majus, | 4 | 4 | 0 | 4 | 4 | 1 | 4 | 4 | 2 | 8 | 1 | 1 | 4 | 1 | 1 |
| Dupl. Doctoris Eccles. | 4 | 4 | 0 | 4 | 4 | 1 | 4 | 0 | 0 | 1 | 1 | 1 | 4 | 1 | 1 |
| Dupl. per annum minus, | 4 | 4 | 0 | 4 | 4 | 3 | 4 | 7 | 0 | 3 | 3 | 5 | 4 | 3 | 3 |
| Dies infra Octavam, | 4 | 4 | 0 | 4 | 3 | 3 | 7 | 3 | 3 | 3 | 5 | 5 | 3 | 3 | 3 |
| Dies Octavæ, | 4 | 4 | 0 | 4 | 4 | 7 | 4 | 4 | 2 | 2 | 3 | 3 | 4 | 3 | 3 |
| Semiduplex, | 4 | 4 | 0 | 4 | 7 | 3 | 4 | 3 | 3 | 3 | 3 | 5 | 3 | 3 | 3 |
| Simplex, | 3 | 3 | 3 | 0 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 5 | 3 | 3 | 3 |
| S. Maria in Sabbato, | 5 | 5 | 0 | 4 | 0 | 0 | 0 | 0 | 0 | 0 | 0 | 0 | 0 | 0 | 0 |
| Feria major, | 6 | 0 | 6 | 4 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 0 | 0 | 0 |
| Vigilia, | 0 | 5 | 6 | 4 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 5 | 0 | 0 | 0 |
|
1. Tran. de primo, Officium de secundo. 2. Officium de primo, Tran. de secundo. 3. Comm. de primo, Officium de secundo. 4. Officium de primo, comm. de secundo. 5. Nihil de primo, Officium de secundo. 6. Officium de primo, nihil de secundo. 7. Officium de dign., comm. de minus d. 8. Officium de dign., Tran. de minus d. |
Vigilia. | Feria major. | Sancta Maria in Sabbato. | Simplex. | Semiduplex. | Dies Octavæ. | Dies infra Octavam. | Duplex per annum minus. | Duplex Doctoris Ecclesiæ. | Duplex per annum majus. | Duplex secundæ classis. | Duplex primæ classis. | Dominica per annum. | Dominica secundæ classis. | Dominica primæ classis. |
Notandum, quod Duplex quodcumque, etiam Patroni et Tituli Ecclesiæ, vel Dedicationis ejusdem, occurrens in Vigilia Nativitatis Domini et Pentecostes, in die Circumcisionis, in die Octava Epiphaniæ, in Feria quarta Cinerum, ac in tota majori Hebdomada, et infra Octavam Paschæ et Pentecostes, in Ascensione Domini, in Festo Corporis Christi, in Festo Assumptionis et Immaculatæ Conceptionis B. Virginis, in Festo S. Joseph, Ss. Apostolorum Petri et Pauli, et Omnium Sanctorum, transfertur, si transferri valeat, aliter de eo fit Commemoratio ipso die quo cadit, vel penitus omittitur, ut ponitur in propriis Rubricis.
Infra Octavam Epiphaniæ fit tantum de Patrono, vel Titulari Ecclesise, et ejusdem Dedicatione, cum Commemoratione Octavæ: alia Festa transferuntur post Octavam, aut de eis fit Commemoratio, ut supra.
Infra Octavam Corporis Christi, de Semiduplici occurrente fit tantum Commemoratio, neque fit de duplici translato, nisi sit primæ vel secundæ classis, et de ea, quocumque adveniente duplici, fit Commemoratio.
Infra illas Octavas, in quibus fit de Festis occurrentibus, de Semiduplici, etiam occurrente in Dominica, fit Commemoratio, uti alias juxta Rubricas.
De Octava Nativitatis Domini, Epiphaniæ, et Corporis Christi, semper fit Commemoratio, quocumque Festo in illis occurrente.
De aliis Octavis, quæ non sunt in Kalendario, nihil fit a Feria quarta Cinerum usque ad Dominicam in Albis, et a Vigilia Pentecostes usque ad Festum Ss. Trinitatis inclusive, et a die 17. Decembris usque ad Epiphaniam.
Dies Octavæ numquam transfertur: ideo quamquam Nativitas S. Joannis Baptistæ occurrens in die Corporis Christi, transferatur in diem sequentem; non tamen transfertur Octava, sed de ea fit tantum Commemoratio in Officio de Octava Corporis Christi.
Si occurrat, ut Patronus, vel Titulus Ecclesiæ descriptus sit eodem die in Kalendario cum aliis Sanctis, in ea Ecclesia fit tantum de Patrono, vel Titulari. Alii si in dicto Kalendario descripti sint sub officio Duplici minori, non tamen alicujus Ecclesiæ Doctoris, vel Semiduplici, de eis nihil fit. Si autem sint de Majoribus Festis aut Doctorum, transferuntur, ita ut de translato fiat Officium ac si proprio die celebraretur. Si vero in Kalendario omnes sint tamquam Festum Simplex, etiam de illis nihil fit.
De Feriis Adventus et Quadragesimæ, quando de eis non fit Offlcium, fit Commemoratio in utrisque Vesperis, et Laudibus cujuscumque Festi: de Quatuor Temporibus, et Feria secunda Rogationum, ac Vigiliis, in Laudibus tantum. Si vero aliqua Vigilia occurrat in Adventu, Quadragesima, et Quatuor Temporibus, vel in diebus Festorum Duplicium primæ classis, sive Patroni, vel Tituli, aut Dedicationis Ecclesiæ, de ea nihil fit, nec etiam in Laudibus.
| Domin. i. et ii. class. | 0 | 4 | 3 | 4 | 4 | 3 | 3 | 3 | 3 | 3 | 0 |
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| Dominica per annum, | 0 | 4 | 3 | 4 | 4 | 3 | 3 | 1 | 1 | 1 | 0 |
| Duplex i. classis, | 2 | 2 | 4 | 2 | 4 | 4 | 4 | 0 | 4 | 6 | 4 |
| Duplex ii. classis, | 4 | 4 | 4 | 4 | 4 | 4 | 4 | 3 | 6 | 3 | 4 |
| Patronus, seu Tit. Ecclesiæ, | 2 | 2 | 4 | 2 | 4 | 4 | 4 | 0 | 4 | 0 | 4 |
| Duplex per annum majus, | 4 | 4 | 4 | 4 | 4 | 4 | 6 | 1 | 3 | 1 | 4 |
| Duplex per annum minus, | 4 | 4 | 5 | 4 | 4 | 5 | 3 | 1 | 3 | 1 | 4 |
| Semiduplex, | 4 | 5 | 3 | 4 | 5 | 3 | 3 | 1 | 1 | 1 | 5 |
| Dies Octavæ, | 4 | 4 | 5 | 4 | 4 | 5 | 3 | 1 | 3 | 1 | 4 |
| Dies infra Octavam, | 0 | 0 | 3 | 4 | 5 | 3 | 3 | 1 | 1 | 1 | 5 |
|
1. Totum de sequenti, nihil de præcedenti. 2. Totum de præcedenti, nihil de sequenti. 3. Totum de sequenti, comm. de præcedenti. 4. Totum de præcedenti, comm. de sequenti. 5. Capitulum de sequ. comm. de præcedenti. 6. Totum de digniori, comm. de minus dign. Simplex, et S. Maria in Sabbato, Feria et Vigilia non concurrunt. |
Sancta Maria in Sabbato. | Die infra Octavam. | Die Octavæ. | Simplici. | Semiduplici. | Duplici per annum minore. | Duplici per annum majore. | Patrono, seu Titulo Ecclesiæ. | Duplici ii. classis. | Duplici i. classis. | Dominica quacumque. |
Notandum, quod in primis Vesperis diei Octavæ Ascensionis et Corporis Christi, totum Officium fit de Octava, cum Commemoratione præcedentis Festi Duplicis, nisi fuerit Festum solemne principale, vel primæ vel secundæ classis; quia tunc de Festo fieret Officium; et Commemoratio de Octava.
In secundis Vesperis diei Octavæ Epiphaniæ, Paschæ, Ascensionis, et Corporis Christi, de sequenti Duplici fit tantum Commemoratio, nisi illud fuerit primæ vel secundæ classis, seu Patronus, vel Titulus, aut Dedicatio Ecclesiæ: quia tunc de Festo fieret Officium, et de Octava Commemoratio. Et similiter die Octava Corporis Christi in secundis Vesperis concurrente cum die Octava S. Joannis Baptistæ, Vesperæ erunt de Octava Corporis Christi, cum Commemoratione Octavæ S. Joannis.
In secundis Vesperis Duplicis primæ classis fit commemoratio de Festis Duplicibus et Semiduplicibus reductis ad modum Simplicis tantummodo, si hujusmodi Commemoratio facienda sit die sequenti. In Duplicibus tamen secundæ classis de dictis Festis fit commemoratio in utrisque Vesperis ad instar Octavæ et Dominicæ: non fit vero Commemoratio de die infra Octavam, nisi quando de ea fieri debeat Officium die sequenti.
Cum plures fiunt Commemorationes, servetur hic ordo: De Duplici, licet agatur tamquam Simplex, de Dominica, de Semiduplici, etiam quando reducitur ad modum Simplicis, de die infra Octavam, de Feria majori, seu Vigilia, de sancta Maria in Sabbato, de Simplici.